Latin
Cap. CVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 242-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CVII. Anarum genus ne uiuere quidem diu potest disclusum ab aquae natuNra. Quadrupes est ex ouiparorum genere. Lingua ranis sui generis est: pars enim prior, quę caeteris absoluta est, iis cohęret eo modo quo piscium: intima uero absoluta ad guttur applicatur, qua suam uocem solent emittere. Et quidem genus illud ululatus, quam ololiginem nominant, mares intra aquam reddunt, ut cieant ad coitum foeminas: &flagrant tantisper G oculi modo lucernae, dum uociferantur. Coitum uero noctu magna ex par te agere uisuntur. Coitu superueniunt ranae, prioribus pedibus alas foeminae mare apprehendente, posterioribus clunes. foetum emittunt suum continuo filo sibi cohęrentem. Pariunt minimas ueluti carnes nigras, quas gyrinos uocant: oculis tamen &cauda insignes: mox pedes figurantur, cauda findente se in posteriores. Mirumque, semestri uita resoluuntur in limum nullo cernente: &rursus uernis aquis renascuntur. Cyrenis mutae fuere ranae, illatis è continente uocalibus. durat genus earum. Mutae sunt etiam nunc in Seripho insula: eaedem aliò translatae canunt: quod &accidere in lacu Thessaliae Sicendo tradunt. Ranarum uaria sunt genera. Rana fluuiatilis circa stagna riuosque uersatur. hae sunt quae apibus, ubi aquatum accesserint, insidiantur, &eas rapiunt. lubent aliqui nascentium in aqua ranarum, quibus adhuc cauda est, in calice nouo combustarum cinerem, si per nares fluat sanguis, iniiciendum. Contra omnium reptilium uenena pro antidoto sunt ranae, si ex sale &oleo decoctae carnes earum edantur, iusue decoctarum sorbeatur: prosunt &contra inueteratos tendinum rigores. Hydropicis quoque medentur ranae aquaticae in uino uetere &farre decoctae, ac pro cibo sumptae. Ignes sacros restinguunt ranarum uiuentium uentres im positi: pedibusque posterioribus adalligari iubent, ut crebriore anhelitu prosint. Ranae uero in triuio decoctae oleo, abiectis carnibus perunctos liberant quartanis. Decoquuntur ranae singulae in aceti heminis, ut dentes eo colluantur, Acolluantur, contineaturque in ore succus, dentium dolores sedat. Si fastidium obstaret, suspendebat pedibus posterioribus eas Salustius Dionysius, ut ex ore uirus deflueret in acetum feruens, idque è pluribus ranis. Fortioribus stomachis ex iure edendas dabat: maxillaresque ita sanari dentes praeci pue putant: mobiles uero supradicto aceto stabiliri.