# De differentiis animalium 243

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/243

Ad haec quidam ranarum corpora binarum praecisis pedibus, in uini hemina macerant: & ita collui dentes labentes iubent: aliqui totas adalligari maxillis: alij denas in ace ti sextariis tribus decoxere ad tertias partes, ut mobiles dentium stabilirent: alij iecur ranae decoctum & tritum cum melle imposuere dentibus. Si cariosi & foetidi sunt, centum in furno arefieri per noctem praecipiunt: postea tantundem salis addi atque fricari. Psoras tollit rana decocta in heB minis quinque aquę marinae. excoqui debet donec sit crassitudo mellis. Ra narum decoctarum ex aceto succus anginas illitus abolet: hic & contra tonsillas prodest. Inspersus earum cinis profluentis sanguinis impetum sistere fertur: cum liquida pice illitus sanare alopecias. Tussim sanare dicuntur scium modo in iure decoctae in patinis ranae. Suspensae autem pedibus, cum distillauerit in patinam saliua earum, exenterari iubentur, abiectisque interaneis condiri. Vermes ulceribus innati, ranarum felle tolluntur. Iecur ranae geminum esse dicunt, obiicique formicis oportere: eam partem quam appetant contra omnia uenena esse pro antidoto. Ranarum adeps instilla3 tus, statim dolores aurium tollit. Quae βάφαχος ἔλδος à Graecis uocatur, & ἐλδιοβάφαχος (quasi ranam palustrem dixeris) quibusdam aut idem cum phry C non aut certe non dissimilis uidetur: atque ex utriusque ueneno eadem pro creari symptomata feruntur: nempe corporis tumor cum colore admodum pallido, ut buxo similis appareat: spiritus angustia, oris foetor, singultus: non nunquam & sua sponte inuitoque effluit semen: facile autem sanatur qui 4 post uomitionem meraci uini plurimum ingesserit. Nicander uero & Aë5 tius haec omnia fere ranae mutae tribuunt. At βάφαχον ἔλδιον sumentibus, appe titus deiectionem, oris nimiam humectationem, nauseamque & frequen6 tem uomitum, ac praeterea affectionem quàm καρδωγμὸν uocauit: curari uero, ingesta uini copia unà cum aliis quae uehementius calfaciant. Phrynos, ut Aetius prodidit, ranarum genus est, quod cum palustris uitae conditionem in terrestrem mutauerit, φρῶνος appellatur. Magnitudine testudinem D paruam aequat. Dorsum exasperat inflatque se irata & intumescit: adeo pro terue audax ut in quodcunque aduersum ierit, insultet & quasi uindicet Raro quidem mordet: uerum adeo uenenosum exsufflat, ut uel solo anhe litu officiat: hoc malum sequitur totius corporis tumor, ut quandoque runpatur, ac breui intereat laesus. Phrynon Latini ranam rubetam uocant. Ra nae rubetae, inquit Plinius, quarum & in terra & in humore est uita, pluri mis refertae medicaminibus, deponere ea quotidie ac resumere à pastu di7cuntur, uenena tantum sibi reseruantes. Sunt quae in uepribus tantum ui uunt, ob id rubetarum nomine, quas Graeci phrynos uocant, grandissimae cunctarum, geminis ueluti cornibus, plenę ueneficiorum. Ranae rubetae ho stis est buteo triorchisue: rapit nanque eum & exedit. Apes hoc modo inφρῦνος κωφὸς Rubeta muta Rana uiridis. Penicillis, aliàs specillis. Rana ex arbore uociferans Dryphytes. Dryophytes Calamitae. Geryni. φρύνη λιμναῖα. Rana leuis Bufo. φρῦνος θερδό μενος, θέρδεις. Diopetes. Lacerta. Tacertus. Σαρα. Σαύρος.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
