Latin
Cap. CVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 246
Unproofread scanNot analysed yet
Ne que incubant, oblitae quo sint in loco enixae: quoniam huic animali nulla memoria. Itaque lacertarum oua sua sponte in terra aperiuntur: &catuli per se erumpunt. uitam eorum annum non complere, sed semestrem finire aiunt. Mensibus certe quatuor frigidissimis latent. Renasci lacertis caudas haud falsum est. Lacerti Arabiae cubitales: in Lybię desertis binum cubitorum: in India uero in Nisa monte XXIIII in longitudine pedum, colore fului aut punicei aut coerulei. Lacertae combustae cum radice recentis arundinis (quae, ut una cremari possit, findenda est:) itemque myrteo oleo permixto cineres, capillorum profluuia continent. Efficacius uirides lacer-Zacertae uirides. tae omnia eadem praestant. Quidam denas uirides in X sextariis olei ueteris discoquunt, contenti semel in mense ungere. Lacerti inueterati in os pendentium, addito sale contusi, &ab ictu laesas aures sanant: efficacissimae autem fer Ferrugineas rugineas maculas habentes, lineis etiam per caudam distinctę. Lacertae caput maculas habentritum &appositum prodidere nonnulli spicula extrahere: uerrucas quo tes lacertae. que, quas myrmecyas &acrochordonas dicunt, clauosque tollere. Iecur uero erosis dentibus impositum, eos à dolore liberare. Si dissecta apponatur, ictis à serpente prodest. 1 Χλοροσαύρον uocat Theocriti interpres. Χλοροσαῦρον De salamandra &sepe quadrupede.