# De differentiis animalium 246-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/246-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/246-2

Cap. CIX. Salamandra. Acerti species (ut Dioscoridi placet) salamandra est: lacerti quidem figu Era, sed aspera magis atque scabra: animal ignauum, & punctis ueluti stel lis uariegatum: nunquam nisi magnis imbribus proueniens, & serenitate deficiens. Nihil gignit: neque est in iis genus masculinum foemineumue, sicut neque in anguillis. Huic tantus rigor, ut ignem illaesus pertransire possit: ignemque tactum, ut aiunt, extinguere, non alio modo quàm glacies. Et omnino ad certum usque terminum ab igni nihil patitur: uritur autem, si longiore spatio igni sit admota: si nanque diutius in igne immoretur, ef fluente absumptoquem ex ea mucoso quodam frigido humore, exuritur. Eius sanie saliuaue, quae lactea ore uomitur, quacunque parte corporis humani, D uel in pede imo contacta, omnis in toto corpore defluit pilus: id quod contactum est colorem in uitiliginem mutat. At si quem salamandra momor derit, dolor uehemens sequitur, & in uulnere ipso crusta. Inter omnia uenenata salamandrae scelus maximum est: caetera enim singulos feriunt, nec plures pariter interimunt: salamandra populos pariter necare improuidos potest. Nam si arbori irrepserit, omnia poma inficit ueneno: & eos qui ede rint, necat frigida ui, nihil aconito distans, inquit Plinius: quinimo si contacto ab ea ligno uel pede, crusta panis incoquatur, idem ueneficium est: uel si in puteum cadat: tamen talis ac tanta uis ueneni, à quibusdam animalium, ut suibus, manditur. Venenum eius extingui primum omnium ab iis quae uescantur illa uerisimile est.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
