# De differentiis animalium 248

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/248

Duo eorum genera: alterum stellionem transmarinum nomi nant: hunc Graeci coloten uocant, & ascaloboten, & galeoten. In Italia non nascitur: est enim hic plenus lentigine, & stridoris acerbi, & uescitur: quae omnia à nostris stellionibus aliena sunt. Si quem stellio momorderit, lo cus affectus cum dolore assiduo liuescit. Stellionem dissectum scorpionum plagis nonnulli imposuere: & scorpio tritus stellionum ueneno aduersatur: fit enim & è stellionibus malum medicamentum: nam cum immortuus est in uino, faciem eorum qui biberint lentigine obducit: ob hoc in unguento necant eum insidiantes pellicum formae: remedium est oui luteum, & mel ac nitrum: & scorpionibus contrarius maxime inuicem stellio traditur, ut uisu quoque pauorem iis afferat, & torporem frigidi sudoris. Itaque in oleo putrefaciunt eum, & ita uulnera eo perungunt: quidam oleo eo spuman argenti decoquunt ad emplastri genus, atque illinunt. Hydrocoelicis stelliones mire prodesse traduntur, capite, pedibus interaneisque demptis: reliquum corpus inassatum, in cibo id saepius datur. Comitialibus morbis stel lionis transmarini cinis potus in aceto prodest: & tunicula stellionis, quam, ut dictum est, eodem modo ut anguis exuit, pota: quidam & ipsum arundine exenteratum inueteratumque bibendum dedere: alij in cibo in ligneis uerubus inassatum. Mirum de stellionis cinere (si uerum est) in linamente inuolutum, in sinistra manu uenerem stimulare: si transferatur in dextram, inhibere. Fel stellionum tritum in aqua mustelas congregaredicitur. De chamaeleone.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
