Latin
Cap. CXII
Edward Wotton, De differentiis animalium 250-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXII. C Erpentum quoque genus, omnia fere corporis membra habet lacertis I O proxima, si pedes iis demas, longitudinem addas: quippe quod intectum H cortice sit, &prona supinaque perinde ut lacerti habeat. Serpentum itaque genus animal est terrestre, sanguine praeditum, quod pedibus ex natura caret, idemque intectum cortice est. Terrestris inquam: nam exigua serpentum pars aquatilis est, scilicet fluminum incolae, &quę maris indigenae ser pentes sunt terrestribus similes. Sensoria omnia simili modo haec atque cae tera etiam animalia habent: uerbi gratiâ, nares olfaciendi, oculos uidendi, aures, audiendi sensorium: non tamen haec eminent, quo modo ne auibus quidem, sed foramina tantum habentur. Nec palpebram superiorem mouent haec animalia, ut ne aues quidem, sed inferiore conniuent: quanquam non auium more nictantur: sunt enim oculis durioribus quàm aues. De A anguibus Thebanis perhibent Aegyptii, quòd cornua habent: extuberat te2 nim ueluti uestigium cornus. Lingua serpentum tenuis, longa &atri colo ris est: atque si extrahas, porrigi longius potest.