Latin
252.1 to 252.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 252.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nota est in Punicis bellis ad flumen Bagradam à Regulo imperatore, balistis tormentisque, ut oppidum aliquod, expugnata serpens, CXX pedum longitudinis: pellis eius maxillaeque usque ad bellum Numantinum durauere Romae in templo. Mas serpens foemina minor est, uti in caeteris etiam ouiparis. Serpentum coitus complexu mutuo supinarum partium agitur: &quidem serpentes ita conuolutę sibi cohaerent, ut unius serpentis bicipitis caput totum esse uideatur. Pariunt oua foris, ex cepta uipera omnes: non singulatim, sed ad monilis muliebris quod collum ambit similitudinem: incubant, quae pepererint in terra, &foetum sequen F te excludunt anno. Anguem ex medulla hominis spinae gigni accepimus à 4 multis, inquit Plinius. Serpentes cum natant, eodem modo natant quo repunt, hoc est flexuosis impulsibus. Serpentum genus omniuorum est: nam &carnem edunt &herbam. Serpentes omnium maxime animalium cupediae deditę sunt: sed desiderium iis bibendi exiguum, sicuti &reliquis, quibus pulmo fungosus est. Vini incontinentes sunt serpentes: proinde uiperas aliqui uino in fictilibus uasis ad sepes disposito uenantur: ebriae enim capiuntur, cum alioqui exiguo indigeant potu, ut diximus. eędem minimo &pene nullo cibo cum adseruantur inclusae: sed cum serpentes carniuorae sint, quicquid ceperint, succo exucto intus in uentre (non foris quemadmodum aranei) reliquum totum per meatum sui secessus emittunt. Accipit serpens G undelibet quod datur, siue auis siue belua est. oua etiam deuorat: sed cum accepit, reducit, &usque eo retractat, quoad partem nactus extremam è dire cto constituat: tum colligit se, in breueque contrahit, ut quod ori inditum supra est, in imum extento corpore facilius deducatur: quod propterea ita facit, quia gulam angustam habet &longam. Diu etiam serpentes uiuere pos sunt sine cibo. Conduntur serpentes hyeme sub terra aut saxis aut in arborum saxorumue cauis: &omnes secessus tempore, ueneno orbę dormiunt.