# De differentiis animalium 252.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 252.5 to 252.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/252.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/252.5

Senectutem exuunt serpentes, tum uere post latibula cum egrediuntur, tum etiam autumno. Cum serpens exuere incipit, ab oculis primum detrahi aiunt, ita ut obcaecari uideatur iis, qui rem non intelligunt. tum caput exuitur: glabrum enim hoc omnium, antequam reliquum corpus apparet: atque una fere H nocte & die senectus tota exuitur, à capite orsa ad caudam: eiusque quod exuitur, quod internum erat fit externum. Serpentium frigori hedera gratissima est, ut mirum sit illam in honore habitam: contrà, fraxinus adeo serpentem fugat, ut ne matutinas quidem occidentesue umbras, quanuis sint longissimae, serpens arboris eius attingat. Experta prodimus, inquit Plinius, si fronde ea gyro claudatur ignis & serpens, in ignes potius quam in fraxinum su gere serpentem. Serpentes omnes natura frigidae sunt: ac proinde in aestuosis locis fiunt grandiores: ubi & aliquanto magis pestiferae gignuntur. at Italia frigidioresque regiones, hac quoque parte salubritatem habent, quòd mi nus terribiles angues edunt. uenenorum similiter maxima pars frigore interimit, Aterimit, tam ictu quàm potu. Sunt tamen & uenenata nonnulla, quae morsu ardorem inferant. nec aliud uenenum esse quàm fel serpentium diligen tissimi quidam authores scribunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
