# De differentiis animalium 253

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/253

Venenum autem anguium magis mi nusue perniciosum ex eorum pastu euadit: id quod maxime manifestum est ex uiperis, quae in Arabia inter balsami frutices, & ex earundem lachryma uiuunt: morsum nanque eorum minime timent ij qui balsamum colligunt: nullum etenim ueneni periculum affert. Quibusdam in locis serpentes indigenis innoxij sunt, aduenas interimunt. In Syria nanque angues circa Euphratis maxime ripas dormientes, Syros non attingunt: aut etiamsi calcati momordere, non sentiunt maleficia: alios cuiusque gentis infesti auide & cum cruciatu exanimantes. In serpentum genere omnia magis exitialia, si B suum genus edere, antequam noceant. Illud praeterea ignorare non opor tet, omnis serpentis ictum, & ieiuni & ieiuno magis nocere: ideoque perni ciosissimae sunt cum incubant: utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante progredi, quàm quis aliquid assumpsit. Venenum serpentis (ut quaedam item uenatoria uenenata quibus Galli praecipue utuntur) non gustu sed uulnere nocent. nam seps, quae & lacerta Chalcidica dicitur, in uino pota, morsus suos sanat. Quidam & uiperis utuntur in cibis. Et hominibus contra serpentes inest uenenum: feruntque ictas saliua ut feruentis aquae contactum fugere: quòd si in fauces penetrauerit, etiam mori: idque ma xime humani iciuni oris. Nihil autem aeque aduersari serpentibus ferunt, quàm cancros: suesque percussas, hoc pabulo sibi mederi: cum sol sit in can C cro, torqueri serpentes. Anguibus in cibo sumptis anguillarum modo lendes tolluntur: aut uernatione earum quam exuunt pota. Anguis inueterati suffitus menstrua adiuuant. Membrana siue senectus anguium uernatione exuta in uino decocta, dolores aurium sanat infusa: & dentium dolores, si colluantur. Additur & in ocularia medicamenta, praesertim uiperina. Senectus serpentium feruente testa usta instillatur, rosaceo admixto contra omnia quidem aurium uitia efficax, sed contra graueolentiam praecipue: aut si purulentae sunt, ex aceto: melius cum felle caprino uel bubulo aut te studinis marinę. uetustior anno eadem membrana non prodest, nec imbre perfusa, ut aliqui putant. Dentium dolores sedat anguinae uernationis menbrana cum oleo taedaeque resina calefacta, & auri alterutri infusa. adiiciunt D aliqui thus & rosaceum: eademque cauis indita, ut sine molestia cadant, praestat. Phthiriasim à toto corpore pota membrana senectutis anguium tri duo inhibet. Anguium senectus adalligata lumbis faciliores partus facit: protinus à puerperio remouenda. Dant & in uino bibendam cum thure: aliter sumpta abortum facit. ad canis rabidi morsum cum cancro mascu lo trita illinitur: nam etiam per se reposita in arcis armariisque tineas ne cat. claritatem oculorum facit, si affricetur. Anguium adeps erugini mixtus, ruptas oculorum partes sanat. Quoddam est ouorum genus in magna Galliarum fama omissum à Graecis: angues innumeri aestate conuoluti saliuis faucium, corporumque spumis artifici complexu glomerantur anguium appellatur. Vidi equidem ouum, inquit Plinius, mali orbiculat Visae iam etiam sepentes, inquit Plinius, anserinis pe dibus Non corticè, sed cutem puram habe re serpentes tra dit Plin Ἐρπετα Ἐρπιστικά. Ἐρποντα. Βαδίζοντα. Serpens. ὄρις, anguis Hydrus. Natrix. Chersydrus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
