# De differentiis animalium 255

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/255
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/255

modici magnitudine. ad uictorias litium, ac regum aditus mire laudatur E à magis. 1 Serpentis nomen Latinis (ni fallor) nonnunquam significat terrestre animalcu lum omne, quod se non attollit ingressu, sed humi repit, etiamsi quadrupes est, ut seps, salamandra: uel etiam multipes, ut scorpio, scolopendra: praesertim si aut morsu aut ictu uenenum inferat. Plinius enim salamandram serpentem uocat: & sepa quoque, id est lacertam Chalcidicam. Cornelius Celsus scorpionem, araneum & phalangium inter serpentes numerat: (quanquam, ut Solino placet, scorpiones, scinci, lacertique, uermibus, non serpentibus adscribuntur.) Lucannus de sepe, parua modo serpens, dixit. Ἐρπιστικὰ & ἐρπετὰ quoque, non ea solum quae serpentum more repunt, significant, sed & alia quoque: ut quadrupedes paruas, quae apud Aristotelem unguibus numerosioribus apprehendendo (quod fit quinis digitis, quos in posterioribus pedibus obtinent) facilius obrepunt ad superiora. Ἐρποντα καὶ βαδίζοντα distinxit Galenus: nam ἔρπειν proprie de serpentibus dicitur & uermibus, quibus pedes desunt: improprie etiam de pedestribus omnibus quae tardius repunt. Haec Theocriti interpres. Et diuus Basilius ἐρπετὰ natatilia omnia uocauit, ut pisces, & alia quae in aquis uictitant. Serpens nonnunquam unam speciem significat. Plin. lib. 29 serpentis oculorum dextrum adalligatum contra epiphoras prodesse, si serpens uiua dimittatur. Nec aliter apud Gręcos ὁρις pro una specie, scilicet uipera accipitur: ut apud Oppianum de murenae & serpentis coitu, id est uiperae. Anguis generale non minus est, quàm serpens, ut apud Celsum lib. 5. Ser pentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant. quanuis in ea multum antiqui uariarunt, ut in singula genera anguium singula medendi genera prae ciperent: atque aliis alia. Item illud ignorari non oportet, omnis serpentis ictum & ieiuni & ieiuno magis nocere: utilissimumque est, ubi ex anguibus metus est, non ante progredi, quàm quis aliquid assumpsit. Et aliàs frequenter anguis unam etiam speciem significat, ut apud Plin. lib. 29 cap. 4. 2 Tenuissima serpentibus lingua, inquit Plinius, & trisulca, uibrans, atri coloris, & si extrahas, praelonga. 3 Serrati καρχαρό G δοντις, uetus interpres acuti, diuisi, coniuncti secundum serram. 4. Anguem, PluQuid. tarchus in Cleomene: & Quid. lib. 15 metamorph. eadem tradunt. Sunt qui cum clauso putrefacta est spina sepulchro, Mutari credant humanas angue medullas. De hydro, & aliis quibusdam serpentibus aquatilibus. Cap. CXIII. *N orbe terrarum pulcherrimum anguium genus est, quod in aqua uiuit: Thydri uocantur, nullis serpentium inferiores ueneno. Genus hoc nomen etiam chersydri compositum inde sortitum est, quòd primum in aquosis locis degit, postea aridiora petit: quo etiam tempore uenenum illi nocentius inest: ut quod syncerius iam uenenum sit, minusque alienis admixtum suc H cis, ac proinde atrocius redditur magisque noxium: uerum in humore dum uiuit, non adeo purum habet uenenum: ex humidiore nanque uictu alienis temperatur succis. Calabria chersydris frequentissima est: uti & Vergilius explicat:

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
