# De differentiis animalium 258

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/258

Subatri fuliginosiite, αἴθα λοεσσα. Aliàs coniugae. te minime acuto: sed aequaliter latiusculo, hydro similiter: odore tetro, a-E deo ut foetor latentem prodat. Est autem odor, qualem reddere solent pręsegmina tergorum equinorum humentia, cum a coriariis abraduntur. Est uero dryinus serpens pernitiosus adeo, ut refert Galenus, ut si quis eam calcauerit (ut aiunt) cutis illi à pedibus excorietur, tota crura maiorem in modum intumescant: & quod magis mirum est, manus quoque curantium medicorum excorientur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
