# De differentiis animalium 260

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/260

Chersaeae maiores sunt: inueniuntur enim nonnunquam quę quinque cubitorum longitudinem aequent, colore fere cinereo: quanquam & subuirides aliquando reperiantur. Ptyades omnium maximae sunt, colore & ipsae cinereo subuiridante, & qui aurum imitetur. omnium perniciosissima ptyas est: quae collo exporrecto, ueluti ratione quadam loci interuallum coniectans, uenenum expuit uel in hominum oculos, & aliorum quorumlibet animalium corpora. Aspidis morsus (signa enim ferè communia sunt iis quos aspis momorderit) nullum affert dolorem, neque phlegmonem excitat: sed animal quodcunque momorderit (uno ichneumone exce 2 pto) torpore & somno interficit, omnium serpentium ictu minime sanabili. Mors autem intra tertiam diei partem accidit: ex chersaeae quidem mor su, tribus ad summum horis: ex chelidoniae uero ictu, praesentissima mors & ad manum est. At iis qui à ptyade conspuuntur, tardius paulo: praecedit nanque uisus hebetudo, faciei tumor, surditas, & deinde sequitur mors 3 Quin & aliae sunt aspidum species, uerum disparis effectus ad nocendum aliarum uirus quoniam medelas facilius admittit, minus famae meretur. Cunctarer in proferendo ex his remedia, inquit Plinius, nisi M. Varronem C scirem LXXXVIII uitae anno prodidisse, aspidum ictus efficacissime curari hausta à percussis ipsorum urina. Venenum earum, si sanguinem attingit, aut recens uulnus, statim interimit: inueteratum ulcus tardius. De caetero potum, quantalibet copia non nocet: non enim est tabifica uis. Itaque occisa morsu eorum animalia cibis innoxia sunt. Membrana aspidis quam exuerit cum adipe eiusdem, iumentorum oculis claritatem inunctis facit. Aegyptij aspides quatuor cubitorum longitudine nonnunquam apparuisse fe2 Aspida somniferam, dixit Lucanus. Solinus uni aspidis speciei runt. Aelianus. hoc tribuit, hypnali scilicet, quòd somno necat, teste etiam Cleopatra. emitur ad mortem: quanquam Cleopatrae mors, si aliis credimus, pryadi potius debetur: nisi forrasse eadem sit pryas, quae hypnale: aut hypnale genus sit ad haec tria: quod lectoris iudicio relinquimus. 3 Aspis anguis, inquit Aristoteles, ex quo medicamentum putrificum illud componunt, in Africa gignitur, cuius ictui nullum remedium est.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
