Latin
Cap. CXV
Edward Wotton, De differentiis animalium 263
Unproofread scanNot analysed yet
terpres caput latum esse dipsadi ait, &collum amplum. Exemplo est Aulus Iuuenis apud Centris uel centrine uocatur, quòd roLucanum, quem dipsas momorderat. 7 strum eius in acutum tendat, ut centro, id est stimulo non sit dissimile. Huius exemplum praeclarum est apud Lucanum, Narsidius à prestere percussus. De haemorrho, sepedone, sepe, cenchri &cenchrite. Cap. CXVI. JAemorrhi quoque color arenę similis est, quandoque obscurior: non-F Inunquam uero splendescens magis. Et incessus ceraste similiter obliquus. Longitudo pedalis: crassitudo uero eius à capite ad extremam usque caudam paulatim in tenuitatem descendit. Caput habet asperum horridumque: oculos similes locustarum generi, quae πάρνοπες dicuntur. Supra oculos bina ueluti cornua: collum angustum, caudam ab umbilico gracilescentem. Meatum excrementi mas habet superne ad uentrem: foemina inferne ad caudam. corpus uniuersum maculis ornatum, partim candidis, partim uero nigris. dum serpit, ob squamarum asperitatem strepitum edit haud magnum, quasi per arundinum aceruum transiret. in petrarum cauernis ferè degit. Haemorrhus mas est, haemorrhois foemina. Ab effectu no men habet: à morsu nanque eius interit homo prae copioso sanguinis profluuio, tum ex ore tum è naribus, tum etiam ex uniuerso corpore. Si qua ue ro corporis parte obducta iam olim cicatrix aliqua fuerit, sanguis ex ea denuo erumpit. Alui quoque excrementa sanguinolenta egeruntur. Quin &ex pulmone sanguis tussi expuitur, &mors certa cum uomitu sequitur. Haemorrho simili forma est sepedon, sed gressu celeriori: neque cornua ha bet ulla. Color illi coccineus: caput praegraue: cauda quanuis sit prolixior, 2 breuis tamen apparet, eo quòd dum serpit tantopere per anfractus torqueatur. A sepedone percusso, undique defluunt pili, &ex capite &superciliis palpebrisque. Sequitur deinde per totum corpus uitiligo atque leuce. Seps anguis longitudinem habet cubitorum binûm, capite lato, ore exacuto, to to corpore ex crasso in tenuius descendente, multis albis maculis uariega H to, incessu recto tardoque. Seps colorem in eorum quae contingit similitudinem immutat. Eius imos quatuor dentes tuniculae quaedam occultant. Si quem seps momorderit, ex uulnere (quod manifesto apparet) sanguis primum excernitur, sanies deinde foetens: intumescit autem locus cum dolore quodam mitiore. Et membrum putrescit iam, &colorem recipit album: toti denique corpori &color inest qualis uitiligine affectis: &pili undique defluunt: biduoque aut certe triduo sequitur mors. Seps, ut Pausanias scribit, anguis est minimae uiperae magnitudine aequalis: maculis ex interuallis quibusdam uarius, capite lato, ceruice angusta, uentre maiori, cauda breui, incessu obliquo, cancri in morem: id quod illi cum ce A raste commune est. At contrà in obliquum non nisi tardissime mouetur, cum aliàs uelocissime: Κέγχους, Sed semper recto lapsurus limite cencliris: Cenchris, uel Pluribus ille notis uariatam tingitur aluum Cenchrine. Quàm paruis tinctus maculis Thebanus ophites. Leo, λέων.