# De differentiis animalium 264-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/264-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/264-2

Cap. CXVII. uenenum remedio caret. Asiliscum Cyrenaica generat prouincia, malum in terris singulare: qui Basiliscus. Duel conspectus solum, ut aiunt, & sibilo auditus, interimit: uel ut referunt alij, qui hominem, uel si aspiciat tantum, dicitur interimere. Et quicD quid morsu eius occiditur, non depascitur fera, non attrectat ales: si uero attigerit, statim interit. Alios quoque serpentes olfactu necat: nec hominis tantum, uel aliorum animantium exitiis datur, sed terrae quoque ipsius, quam polluit & exurit: necat enim frutices arboresque non contactas modo, uerum & afflatas. Extinguit herbas, rumpit saxa: ipsas etiam corrumpit auras: ita ut in aëra nulla alitum impune transuolet infectum spiritu pestilenti. ta ilis uis malo est. Basiliscus parua serpens est trium palmorum longitudine, Basiliscus. colore flauo fuluoue, capite acuminato, & candida in eo macula, ut quoαδος. dam diademate insigni. uiribus reliquos serpentes longe superat. Nec flexu multiplici, ut caeterae corpus impellit: sed cum mouetur, media corporis parte serpit, media celsus & erectus incedit. Vulnus ab eius morsu factum Serpentes Indici. Porphyrus. Draco, δράκων.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
