# De differentiis animalium 266

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/266

Sanguinem magi miris laudibus celebrant coëuntem picis modo, & colore dilutum cinnabari clariorem fieri: quidam id Saturni sanguinem appellarunt. Est in Indica regione serpens paruus, inquit Aristoteles, cuius unius remedio carent incolae. In regionibus ultra Indum fluuium, ut author est Diodorus, serpentum F uis est, qui haud magni sunt, & corporum uarietate distincti. Aliqui aeneis uirgis sunt similes: alij densam & hirsutam cristam gestant. atque omnium ea est morsus uis, ut mortem citissimam inferant. Est & Indicus serpens porphyrus nomine, palmi magnitudine, colore ad purpurę similitudinem ac cedente, capite albissimo. locis Indiae calidissimis reperitur. Dentium expers est: idcirco mordendi potestas illi nulla. At eius uomitio, si quod uel homi nis, uel alterius animalis attigerit membrum tabescat necesse est. 1 Basiliscus, Plinius: Duodecim non amplius digitorum magnitudine. Solinus: Pene ad semipedem longitudinis. 2 Candida, Solinus: Alba quasi mitrula lineatus capit. (An igitur in Plinio legendum potius mitrula pro macula.) Actius: ἀπερογὰς, id est tubercula tria habet: & Galenus ad Pison. De dracone, amphisbaena, & aliis quibusdam serpentibus, quo rum morsus minus affert periculi. Cap. CXVIII. Raco non habet uenena. Porro ueris draconibus ora parua, & ad morDsus non dehiscentia: sed arctae fistulae, per quas & trahunt spiritus, & lin guas exerunt. Proinde neque draconis morsus dolorem ullum uehementem excitat, etiamsi pro uiribus maxime nitatur morsum infligere: sed qualem mus mordendo efficiet: quippe non in dentibus uim, sed in caudis dracones habent: & uerbere potius quam rictu nocent. Speciosa draconis forma est. dentes quoque habet utrinque duplici ordine: frontem & supercilia crassa. sub mento ueluti palearia dependent subflaua subuiridiamue, quae barbę H speciem referunt. Id modo mirum, unde cristatos luba crediderit: draconum I enim cristas qui uiderit, non reperitur. Non admodum dissimile huic uidetur esse genus quoddam draconum, quod sola fert Epidaurus, mansuetum & colore subflauum, quod Aesculapio sacrum erat: author Pausanias. Qui Aesculapio dicatus est, anguis à Plinio uocatur: neque anguis hic uenenatus est, nisi per mensem luna instigatus: sed prodest uiuus comprehensus, & in aqua contusus, si foueatur ita morsus. quin & inesse ei remedia multa creduntur, & ideo Aesculapio dicatur. Atqui anguis Aesculapius Epidauro Romam aduectus est, uulgoque pascitur, & in domibus: ac nisi incediis semina exurerentur, non esset foecunditati eorum resistere. Draconum genus est VI. A est magnitudine quinque aut decem cubitorum: reperiuntur autem & uiginti 2 aut triginta cubitorum longitudine: & ut aiunt, nonnunquam maiores. Generat Aethiopia dracones Indicis pares, uicenum cubitorum.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
