# De differentiis animalium 267

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/267

Artemidorus draconum in Arabia magnitudine refert tricenum cubitorum, qui tauros 3 elephantosque perimant: moderatus sane in his: nam Indici ac Lybici dra cones fabulosiores sunt, super quibus herba etiam nasci dicitur. Draconum ingens hoc genus squamis tegitur toto corpore asperrimis. oculis est praegrandibus: suprâque oculos extantibus quibusdam ceu umbraculis: in men Vmbraculis, ἐθισκυνίοις. to uero, quam barbam uocant, ore uasto, lingua longius exporrecta, dentibus magnis, quales sunt suis syluestris, quibus mordendo ossa frangunt. Non enim nisi in locis aestuosis uenenum habet draco: sed morsu uiolento pernicien Rusi flauiue, quandoque affert. Color illis uarius: sunt enim alij nigri, alij rusi flauiue, alij ciαῤῥοί. nerei coloris. In Phrygia dracones ad magnitudinem quadragenum pedum na sci ferunt: qui quotidie media aestate ex cauernis prodeunt, cauda ad terram adnitentes, reliquo erecto corpore, & toto gutture eminente: & paulatim laxato ore hiante, uolucres super uolantes (tametsi sublimes & perniciter ferantur) sua aspiratione ad se pertrahere atque allicere: eas autem ex horum spiritus ductibus detractas in illorum uentrem decidere atque illabi: & haec quidem maxime ad occidentem solem agere. Spectanda quidem draconum ars in deuorandis ouis: aut enim solida hauriunt, si iam fauces capiunt: quae deinde in semet conuoluti frangunt intus, atque ita putamina excutiunt: aut si tenerior est & catuli adhuc aetas, orbe apprehensa spirae, ita sensim ueChementerque perstringunt, ut amputata parte ceu ferro, reliquam quae amplexu tenetur, sorbeant. Draconis adipe & melle cum oleo uetere incipientes caligines discuti tradunt. draconum quoque adipem uenenata fugiunt. Draconum maguitudini fidem faciunt in Italia appellatae boae, quas gignit BoaCalabria. Hunc anguem ad immensam molem ferunt coalescere. captat primo greges bubulos: & si quae plurimo lacte rigua bos est, eius se uberibus innectit, suctuque continuo saginata, longo seculo ita funebri satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini eius nulla uis queat. postre mo depopulatis animantibus, regiones quas obsederit, ob uastitatem cogit. Denique D. Claudio principe, in loco ubi Vaticanus ager est, in aluo occisae boae spectatus est solidus infans. Amphisbaena aut scytale etiam si mor- Amphisbaena. Scytale. deant, non enecant: sed horum serpentium morsus & obscuri sunt, & inflammationes tantum inferunt, quales fere ex apum uesparumue ictibus contin Scytale Chalgunt: scytales tamen chalcidicae morsum aiunt eadem fere sequi symptomata, cidica. ac si quem uipera momorderit. Animalcula haec inter se similia sunt, nisi quo magnitudine differunt. Neque ut alij serpentes ex crassiore corpulentia in caudam tenuem desinunt: sed terete corporis figura utrinque aeque crassa existunt: ut aspectu discernere nescias, utra in parte caput aut caudam esse dixeris. Differunt, quòd amphisbaena in utranque partem, in caput scilicet 5 & in auersum serpit: quo fit ut à nonnullis biceps esse dicatur, & ἀμαικέφαλος. parua serpens, lumbrici terrestris magnitudine, colore terreo maculis paruis distincto: ob maxillarum crassitiem modo quodam caecutiens. Sola ser

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
