# De differentiis animalium 269.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 269.1 to 269.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/269.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/269.1

pentium frigori se committit, prima omnium procedens, & ante cuculi can-E tum. Amphisbaenam mulier praegnans si transcenderit, abortum faciet, mortuam duntaxat: nam uiuam habentes in pyxide impune transeunt, etiam si mortua sit atque adseruata: partus faciles praestat uel mortua. Mirum, si non adseruatam transcenderit grauida, innoxiam fieri, si protinus transcendat adseruatam. Scytale grandior est: quippe cuius longitudo ligonis aut securis manubrium aequat. Tanta praefulget scytale tergi uarietate, ut notarum gratia uidentes retardet: & quoniam reptando pigrior est, quos assequi nequit, miraculo sui capiat stupentes: in hoc tamen squamarum nitore, hyemales exuuias prima ponit. Phlegmonem quoque excitat, neque 6 aliàs mortis periculum affert ullum spathiuri morsus aut paroi. Est uero spa thiurus serpens capite lato, è crassitudine in tenuitatem ad caudam usque F desinens. Nascitur in locis Chalcidi uicinis. muribus uescitur. Parous aut e pareas anguis est in locis Syrię proximis natus. In hoc genere alij colore aeris simili, alij uero nigro conspiciuntur. Aelianus parian uocat: uel, ut uult Apollodorus, pariian: igneo colore, & acerrimo oculorum sensu: largo ore, morsu nihil nocet. Sed mitis cum sit Aesculapio dicatus est. Elapis uel elopis notae non sunt à ueteribus authoribus explicatae: sicuti neque peliadis: relicti enim uidentur tanquam serpentes nulli non cogniti. Mordent quidem, sed nullo cum periculo mortis: uerum elapis morsus tormina excitat, qualia uoluulosis accidunt: iisdemque remediis curantur. iis uero quos pelias momorderit, dolor circa locum uulneratum cum putredine quadam prouenit: sed absque omni mortis periculo: oculorum pręterea dolor cum G caligine: nimirum ex ueneni ui ad ipsos pertingente. Typhlinę, qui & ty9 phlopes à Nicandro dicuntur, colore similes sunt Chalcidi siue zignidi. Ri mam quandam sub imo uentre habent, qua dehiscente aut disrupta, oua pariunt: à partu autem uiuunt, & uulnus coalescit. Hae si etiam calcentur non mordere feruntur. Circa Thebas Aegypti serpentes quidam sunt ho minibus minime noxij, ideoque sacri dicti: corpore pusillo, binis cornicu lis è summo uertice extantibus. Sacer item appellatur à nonnullis alius serpens quidam minutus, quem serpentes alij permagni fugiunt. Magnitudo huic ad cubitum, species hirsuta: quicquid momorderit, continuo circiter putrescit.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
