# De differentiis animalium 269.5

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/269.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/269.5

Gignitur in Africa agro, in quo laser, serpens quidam pusillus, 10 cuius remedium lapis est, quem ex sepulchro cuiusdam regis antiqui acci-H piunt: eoque infuso in uino bibunt. Innocui & alij notantur quidam à Nicandro, ut ij qui moluri dicuntur, & qui acontiae uocantur. Volat serpentum il genus quoddam, ut fertur, uere ineunte ex Arabia in Aegyptum, forma hy dris simile. Alas autem habet hoc genus non penneas, sed cuteas uespertilionibus similes. Genus serpentis est spondile, inquit Plinius. Haec nullam 12 radicem, quanuis acrem intactam reliquit earum, quae diutius siccae manserint: cum è bestiolis externis nulla alia radicem aliquam tangit. Hoc ergo naturae animalis istius deputandum sit. Et de serpentibus aliisque quaecunque cortice intecta sunt, dictum ad hunc modum est. Sequitur natura auium.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
