Latin
FERENTIIS LIBER VII
Edward Wotton, De differentiis animalium 270-2
Unproofread scanNot analysed yet
FERENTIIS LIBER VII DE AVIBVS. De partibus auium exterioribus. Cap. CXIX. N genere animalium, quod bipes est &aligerum, pennisque opertum, auem appellamus. In auibus partes nonnullae similiter atque in iis quae exposui animalibus, habentur: omnibus enim caput inest, &collum, &dorsum: &supina corporis pars, &quod pectori proportionetur. Crura quoque bina, hominis mo do: sed manibus pedibusque prioribus carent. Auium nonnullis in capite crista ad dita est: quam cum caeterae pennarum eminentia quadam extructam ferunt, gallinaceus unus peculiarem sibi sortitus est: sic enim institutam, ut nec caro sit, nec à natura carnis omnino alic na. Oculi omnibus sicut cęteris animalibus bini, sine ciliis. &grauiores pal pebra inferiore conniuent: columbae autem &similia utraque: quae uero speciem noctuae gerunt (λλαυκώδεις uocant) superiore etiam palpebra conniuent. Nictantur omnes ab angulo obeunte membrana.