# De differentiis animalium 270-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, FERENTIIS LIBER VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/270-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/270-2

FERENTIIS LIBER VII DE AVIBVS. De partibus auium exterioribus. Cap. CXIX. N genere animalium, quod bipes est & aligerum, pennisque opertum, auem appellamus. In auibus partes nonnullae similiter atque in iis quae exposui animalibus, habentur: omnibus enim caput inest, & collum, & dorsum: & supina corporis pars, & quod pectori proportionetur. Crura quoque bina, hominis mo do: sed manibus pedibusque prioribus carent. Auium nonnullis in capite crista ad dita est: quam cum caeterae pennarum eminentia quadam extructam ferunt, gallinaceus unus peculiarem sibi sortitus est: sic enim institutam, ut nec caro sit, nec à natura carnis omnino alic na. Oculi omnibus sicut cęteris animalibus bini, sine ciliis. & grauiores pal pebra inferiore conniuent: columbae autem & similia utraque: quae uero speciem noctuae gerunt (λλαυκώδεις uocant) superiore etiam palpebra conniuent. Nictantur omnes ab angulo obeunte membrana.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
