# De differentiis animalium 270

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/270
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/270

A 1 Draconum, Haec Plinius: Philostratus autem, palustribus draconibus, inquit, crista non est: montanis uero, iuuenibus quidem adnascitur crista mediocriter prominens, prouectis uero aetate, grandior. 2. Hos Epidaurici, ut refert Pausanias, non dracones, sed angues potius uocari dicunt. 3 Draconum cum elephantis pugnam depinxit egregie Plin. lib. 8. 4. Draco. Lucan. Vos quoque qui cunctis innoxia nu Serpitis aurato nitidi fulgore dracones mina terris Pestiferos ardens facit Afri ca. 5. Et ἀμρικέφαλος, Solin. Quę causa efficit, ut caput utrinque secus nitibundo serpat tractibus orbiculatis. 6 Lucanus, Et scythale sparsis etiam nunc sola pruinis Exuuias positura suas. 7 Aut idem cum spathiuro, aut certe non dissimilis ser pens esse uidetur, qui à Nicandro μύαχρος uocatur, πολυστεφὴς, id est pluribus insignitus coronis lineisue, ut exponit eius interpres. Est & Aristotelicus quidam serpens, de quo lib. 9 histor. animal. Serpentem quoque impugnat mustela, eum praecipue qui mures uenatur: uidelicet ea causa, quia ipsa etiam mures prosequitur. 8 Pareas apud Lucanum, Et contentus iter cauda sulcare pareas. Typhlinae, Nomen hoc sortitae sunt quia caecae sunt. Hermol. Caeci serpentes etiam à Plinio uocantur. Cophiae etiam no men idcirco habet, quòd hebetes illi aures sint: adeo item dura est pelle, uix ut tandem secari queat. 10 Laser, Aristoteles, ἐν δὲ σιλρίῳ, id est in lasere, uetus interpres habet, in loco qui dicitur silphiar. 11 Moluri dicti sunt, quasi cauda ingredientes. Sphondyle apud Aristotelem è genere est insectorum, quae & coit more eorundem Theodorus uerticilla interpretatur. Et alio loco uerticillos dixit pro σφονδόλας: ueri apud Theophrastum nihil aliud reddidit latine quàm sphondylas: ut uideatur sentire etiam Theodorus diuersa haec esse animalia, DE ANIMALIVM DIF

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
