# De differentiis animalium 271.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 271.1 to 271.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/271.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/271.1

Volucribus usus cer nendi ex longinquo est: unde fit, ut quae unguibus sunt aduncis, clarissime E cernant: cibus enim de sublimi conspiciendus iis est: & quidem uolare in excelsum omnium maxime auium genus id ob eam rem assolet: terrestres autem parumque uolatiles aues, ut gallinacei & similes, non acie oculorum adeo ualent. Auriculis carent omnes & naribus, meatusque odorandi in ro stro continent, audiendi in capire. foramina bina ante os habent, sed non ita explanata ut nares appellari possent. Os sibi proprium aues possident: non enim labra, non dentes, sed pro maxillis rostrum habent (ρύγχος Graeci uocant & ῥάμφες,) quod in senectute majus redditur. Rostrum hoc uarie pro uictus ratione & auxilio datum auibus est: quae enim aduncis unguibus sunt, quoniam carne uiuunt, & nullo fructu uescuntur, rostrum habent omnia aduncum: caeterarum rectum. Sed aliis praedurum est, ut coruino generi: mi nutis auibus lautum subtileue, ad terrae fruges colligendos, & ad bestiolas 3 capiendas idoneum. Quę autem herbis uiuunt, & quę ad paludes uictitant, (ut palmipedes, & quae collum habent longum) partim alio quodam modo rostri commoditatem obtinent, (nonnullis enim rostrum longum est ut & collum) partim latitudine rostri sibi sufficiunt: quippe quae rostro eiusmodi infodere possint. Quinetiam aues quae latius habent rostrum, & quae radices esitant, & reliquae quarum uictus similis, nonnullae serratum rostri extremum habent: ita enim herbarum carptus quo uiuunt facilius agitur. Lingua omnibus est, sed uarie: aliis enim longa, aliis breuis, aliis lata, aliis angusta. Quę aduncis sunt unguibus, latiorem fere linguam habent. Collum auibus por rectum est: sed hoc aliis breuius, aliis longius: quibus enim longa sunt cruG ra, iis collum longum: quibus breuia, contrà, collum breue, praeterquam palmipedibus. Carniuoris uolucribus longitudo colli incommoda est: quamobrem nulli collum longum quibus ungues adunci. Palmipedes uero, & quę diuisis quidem, sed parum diductis digitis sunt, (ut quae eodem genere cum palmipedibus contineantur) collum longius habent: tale enim collum ad cibum ex humore petendum commodius est: sed crura iis breuia, ut melius natare possint.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
