Latin
271.5 to 271.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 271.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes aues uncae breui sunt collo (uti modo diximus) &lingua lata, aptaeque ad imitandum. Pectus in auibus integrum est, &sibi continuum carinatumque, &acutum atque carnosum. Et inter eas aquaticis maxime carinatum. Pectori uenter subiacet ad ostium usque excrementi &suffraginem crurum. Vmbilicus auibus iam adultis delitescit incertusque H est, intestini enim coalitu consistit non uenarum pars ulla est, ut in uiuiparo genere. Carent aues manibus pedibusque prioribus, ut dictum est: sed peculiare inter caetera animalia alas possident: alae enim iis pro brachiis &pe dibus prioribus dependent: quamobrem pro scoptulis extrema alarum dorso adhaerent. Clunem habent foemori similem, longiorem, uentreque medio tenus porrectum cohaesione perpetua, ita ut ipsum diuulsum foemur esse uideatur: sed enim parte alia iunctum tibiae est. Sunt foemora sane maxima iis auibus, quae ungues habent aduncos, &pectus quàm caeteris robustius. Crura auibus omnibus ut in homine bina, sed intro flectenda, ut quadrupe dum suffragines, non ut hominis poplites foras. Crura quibusdam breuiora, ut Ara, ut palmipedibus. Sunt uero quae longis cruribus innitantur: harum uita palustris est: nantes tamen non sunt, ideo neque palmipedes: sed quòd in solo praemolli degunt, hinc digiti illis productiores, &flexus plures in digitis magna ex parte. Multifidę etiam omnes quodammodo sunt: quippe cum pars maxima digitata sit: &nantes quamuis palmipedes, tamen &ipsę digitos perfectos distinctosque habeant.