Latin
272.5 to 272.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 272.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Pennae omnes caule constant, fissaeque omnibus sunt: nec simili specie sunt atque ea quae ὀλόπτερα, id est totipenna à pennę continuitate appellantur: his enim fissa, illis infissa est penna: &altera excaulis est, altera caulem habet. Pennae praefectae non similiter ac caeterorum animalium pili aut ab radice aut superne ab incisura possunt reparari, sed cadant necesse est, ὁ ὄρνις auem ferè significat, ἢ ὄρνις, gallinam: sed confunduntur nonnunquam. 2 In Lautum, Γλαφυρὸν, uetus interpres, auibus proprie ῥάμφος, in sue ῥύγχος dicitur. 3 subtile: an potius elegans? nam &ita uertit Theodorus: λλαφυρὸν in purpurarum fauagine. De partibus auium interioribus. CXX. Cap. Ves uero &inter seipsas differre, &à caeteris discrepare animalibus eAtiam interiorum partium ratione apertum est: lingula enim (quam ἀθλλωττίδα uocant) auibus de est: uerum laringis constrictione idipsum pręstant, E quod lingula in aliis: dum enim alimentum capiunt alia, lingula arteriam cooperiunt: aues arteriam ipsam contrahunt atque ita claudunt, sicuti quadrupedes ouiparae &serpentes. Auium pulmo exiguus est, parum habens sanguinis, fungosus membranaeque similis, &aptus ampliari &extumescere cum inflatur. Pulmonis partes adeo inter se discretae sunt, ut binos habere pulmones credideris.