# De differentiis animalium 272.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 272.5 to 272.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/272.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/272.5

Pennae omnes caule constant, fissaeque omnibus sunt: nec simili specie sunt atque ea quae ὀλόπτερα, id est totipenna à pennę continuitate appellantur: his enim fissa, illis infissa est penna: & altera excaulis est, altera caulem habet. Pennae praefectae non similiter ac caeterorum animalium pili aut ab radice aut superne ab incisura possunt reparari, sed cadant necesse est, ὁ ὄρνις auem ferè significat, ἢ ὄρνις, gallinam: sed confunduntur nonnunquam. 2 In Lautum, Γλαφυρὸν, uetus interpres, auibus proprie ῥάμφος, in sue ῥύγχος dicitur. 3 subtile: an potius elegans? nam & ita uertit Theodorus: λλαφυρὸν in purpurarum fauagine. De partibus auium interioribus. CXX. Cap. Ves uero & inter seipsas differre, & à caeteris discrepare animalibus eAtiam interiorum partium ratione apertum est: lingula enim (quam ἀθλλωττίδα uocant) auibus de est: uerum laringis constrictione idipsum pręstant, E quod lingula in aliis: dum enim alimentum capiunt alia, lingula arteriam cooperiunt: aues arteriam ipsam contrahunt atque ita claudunt, sicuti quadrupedes ouiparae & serpentes. Auium pulmo exiguus est, parum habens sanguinis, fungosus membranaeque similis, & aptus ampliari & extumescere cum inflatur. Pulmonis partes adeo inter se discretae sunt, ut binos habere pulmones credideris.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
