# De differentiis animalium 274-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/274-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/274-2

Cap. CXXI. Oitus uero differentias in auibus has annotamus, ut alię foemina conOsidente humi, mare superueniente coeant, ut gallinaceum genus: aliae non considente foemina, sed stante, ut grues: & quae ita coeunt rem quàm celerrime peragunt: mas enim supersiliens, cito ut passeres perficit. Cocundi pariendiue tempus non idem omnibus auibus est: sed parte plurima ueC re ac ineunte aestate coeunt & pariunt, excepta halcyone, quę circa brumam parere solita est. Sunt etiam quae saepius generant, ut columbae & gallinae. Auium syluestres semel magna ex parte coeunt atque pariunt: uerum hirundo bis parit & merula. at uero quae aut urbana sunt, aut traduci possunt ad mores mitiores, haec saepius generant, ut columbae, quae tota aestate foetant. gallinae etiam coeunt & pariunt, praeterquam duobus mensibus brumalibus. Auium itaque aliis aliae foecundius pariunt: quod bifariam sit: aut enim quia Numerosius, crebrius, ut columbae, aut quia numerosius, ut gallinę. Omnes quibus ungues uetus interpres, multa ge adunci, minus salaces sunt, & parcius generant, excepto tinnunculo, qui plunerat. rima in adunco genere parit. Sed quę graues sunt atque item ueloces, qua rum scilicet corpus grandiusculum est, ut columba & similes, aut graues non D uolaces, quarum corpus grande, ut gallina, coitu superant perfoecundaeque sunt: quomodo interdum plantae minores sunt fertiliores. Pariunt caeterae in nidis: quae autem grauiores sunt & minus uolant, ut perdices, & coturnices, & reliqua generis eiusdem, non nidis, sed condenso frutice prolem muniunt: facta enim in aprico area (alibi enim nusquam pariunt) atque materia ut ue pribus quibusdam congestis, quoad accipitrum & aquilarum iniuriam deuitare possint, oua edunt & incubant: mox cum excluserint, protinus pullos educunt, propterea quod nequeunt suo uolatu iis cibum administrare. Aqua ticae omnes quae in lacubus aut paludibus uictitant, iuxta paludes & locis herbam habentibus nidos faciunt: quem uero Boeotij meropem uocant, hic unus subiens terrae cauernas facit cunabula. Vpupa una in suo genere non nidificat: sed stipites arborum subiens parit sine ullo collecto stramento in E cauis. Qua pariunt aues omnes, sed quae unicum pariat ouum, excepto cuculo, nulla est. Ouum aeque omnium uolucrum duro putamine constat, si modo non deprauetur: gallinae enim nonnulla pariunt mollia, uitio. Bicolor quoque ouum intus est: luteum interius, album exterius: membrana haec inter se discernuntur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
