Latin
275.5 to 275.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 275.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
H ne auis non potest: sed tam candida quàm lutea pars similis sibi perseuerat. Pariunt genus id oui plures aues, &maxime quae non uolaces sunt aut aduncae, sed multiparae ut gallinae &perdices, columbę, pauoues, anseres &uulpanseres. Redditur uero ouum subuentaneum illud foecundum, si prius coeat auis, quae subuentaneum ouum fert, quàm ouum ipsum à luteo in candidam ambientem partem proficiat. Ita enim fit, ut subuentanea oua foecunda reddantur: at si iam candidum receperunt humorem, fieri non potest ut subuentanea in foecunda mutentur. Sunt qui hypenemia illa oua, zephyria nominant, eo quòd uerno tempore aues flatus illos foecundos ex fauonio recipere uideantur. Celeriter magna pars auium, &impletur, &oua subA uentanea illa concipit: quod uel in perdice percipi potest, eo quòd ad libidi nem incitatur tempore. Generatio ex ouo omnibus uolucribus euenit modo quidem eodem: fit enim ut incubante &concoquente auc, animal ex parte oui secernatur, ex albumine scilicet: augeatur uero ex reliqua parte &perficiatur, nempe uitello: origo nanque in albumine est, cibus per umbilicum ex luteo petitur.