# De differentiis animalium 277-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/277-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/277-2

Cap. CXXII. IN auium genere, quibus ungues adunci, omnes carniuorę sunt: fruges auItem ipsae etiam si in os indideris, nequeunt deuorare, ut genera aquilarum omnia, milui, accipitres: sunt tamen etiam in genere non adunco, quae carne uescantur, ut hirundines: aliquae uermiculis partim ex toto, partim magna ex parte aluntur, ut fringillarum genera: aliae spinam appetunt, & inter spiA nas uictitant: uermem autem & quoduis animal aspernantur, ut spinus & carduelis. item qui auriuinctis appellatur: atque haec omnia uictitant in spinis, & dormiunt pascunturque eodem in loco.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
