# De differentiis animalium 280

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXIII. E. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/280

Cap. CXXIII. E De uocis discriminibus & coloris in auibus. CEnus auium uocem mittere potest: & pleraeque uocem copiose emitOtunt: & omnium maxime animalium post hominem conficiendae locutionis nonnullis auium generibus datum est, ex iis uidelicet quibus lingua mediocriter lata uel tenuis. Quamuis autem latiorem habeant linguam quae unguibus sunt aduncis, tamen minores uocaliores sunt, magisque garrulae ac linguaciores: & circa coitum maxime talem fieri unanquanque auem moris est. Et aliis in pugna uox, ut coturnicibus: aliis ante pugnam, ut perdicibus, dum suos aduersarios prouocant: aliis cum uicere, ut gallinaceis. Ca nunt item nonnulli mares perinde ut suae foeminae: sicut in lusciniarum ge nere patet: foemina tamen cessat cantu, cum incubat, pullosque educat. Sed in nonnullis generibus cantus maribus tantum datus est, ut gallinaceis & F coturnicibus. Vox illa explanata, quam esse quasi locutionem dixeris, differt: quandoque etiam earum quae eodem genere continentur: auicularum enim nonnullae haud uocem eandem mittunt quam sui parentes, si praereptae paterna caruerint educatione, moribusque & cantibus caeterarum auium insueuerint. Lingua utuntur aues etiam ad sui sensus mutuam interpretationem: sed aliae aliis amplius, ut in nonnullis uel usus docendi mutuus esse uideatur.: iam enim luscinia modulos suos pullos docere, uersusque quos imitarentur, tradere uisa est. Immutantur aues nonnullae per tempora & colore & uoce, ut merula, quae ex nigra redditur rufa, & uocem mittit diuersam: turdus colorem mutat: palumbes hyeme non gemit. Denique tunc maxime plurimasque emittunt uoces, cum coeunt. Auium autem pennę nullae G per aetates mutantur, ut aliorum animalium pili, praeterquam gruum, quas nigrescere in senecta perspectum est. At uero per affectus temporarios, quoties frigora urgent acriora, pennę uolucrum interdum è nigris aut nigriusculis in albas transeunt: ut corui, passeris, hirundinis. Temporum quoque uicissitudine bona pars auium ita colore immutatur, ut quęnam sint latere possint, nisi rem penitus noueris. Ex incessu auium & uolatu differentiae, atque ex ualetudine moribusque.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
