# De differentiis animalium 281-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/281-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/281-2

Cap. CXXV. tinent, discrimina. Vium genus omne carnem habet, quae si cum quadrupedibus confeIras, & minus praestat alimenti, & facilius concoquitur: maxime uero perdicis, attagenis, columbae & gallinae. Turdorum autem caro merularumque & auium minutarum (in quibus sunt qui πυργῆται uocantur) duτυργῆται. rior est: quibus etiam durior, turturis, palumbi & anatis caro est. Phasianorum autem, quod ad alimenti rationem attinet, gallinaceae carni similis est: sed suauitate praestat. pauus durior, fibrosior, concoctumque difficilior est. Perdix tamen & turtur, atque alię id genus (si qua illis inest durities) cum uel uno die mortuae asseruentur suspensae, duritiem illam reiiciunt, fiuntque friabiles omnino: & sanguinem procreant crassitie tenuitateque mediocrem. E Probum gignit succum auium fere omnium caro: earum tamen non parua existit differentia, quòd in montibus locisque siccis degant: aut in flumi nibus, stagnis, paludibus, lacustribusue locis uictitent: pro locorum nanque ratione sicciores fiunt carnes, excrementisque magis uacuae, & ad concoctionem faciliores: aut contra, humidae excrementosaeque, & concoctu difficiliores.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
