Latin
Cap. CXXV
Edward Wotton, De differentiis animalium 285
Unproofread scanNot analysed yet
Et ne quid desit ouorum gratię, candidum ex his admixtum calci uiuae glutinat uitri fragmenta. Vis uero tanta est, ut lignum perfusum ouo non ardeat: ac ne uestis quidem contacta aduratur. De gallinarum autem ouis fere tantum locuti sumus, cum &reliquarum alitum restant magnae utilitates, sicut suis dicemus locis. Adeps auium nonnullarum, ut anserinus &gallinaceus, recens &sine sale conditus, uuluae uitiis prodest: sale inuetera6 tus, &qui temporis diuturnitate acrimoniam contraxit, uuluae inimicus est. Fel auium siccius atque acrius est, quàm sit quadrupedum. Hoc in loco πηργῆτας, ni fallor, passeres uocant Galenus &Oribasius: nec secus Aëtius in Galerita. 2. Horatius, Longa quibus facies ouis erit, illa memento Vt succi Haec Dioscorides δα ἀπαλὰ, id est oua mollia uocat. 4. Ἀυχοκουλιmelioris, &c. 3 κὰ haec uocat Sethus, nisi mendosus sit codex. 5 Caldariis infunduntur, Haec ἔρεφθα uocat Sethus. 6 Auium adeps quo pacto curari reponique debeat, docent Diosc. &Plin. De auium generibus quae fissos pedes habent: &primo,