# De differentiis animalium 285-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/285-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/285-2

Cap. CXXVI. de gallinaceo genere. Olucrum prima distinctio pedibus maxime constat: aut enim digitos i habent fissos, dicunturque fidipedes, aut in palmipedum genere sunt, uti modo diximus. Inter fidipedes uero, gallinarum plerunque agricolae cura solennis est. earum genera sunt, uel cohortalium, uel rusticarum, uel Africa 2 narum: cohortalis est auis quae uulgo per omnes ferè uillas conspicitur: & ex tribus hisce generibus, hae propriae appellantur gallinae: mares autem galli, semimares capi, qui hoc nomine uocantur cum sint castrati libidinis abolendae causa. Cum caeterę aues cristam gerant pennarum eminentia quadam extructam, gallinaceus unus peculiarem sibi sortitus est cristam: sic enim institutam, ut nec caro sit, nec a natura carnis omnino aliena. Ingluuiem habet gallinaceum genus praepositam uentriculo, & appendices quasdam pau H cas infra, quà definit intestinum. Coeunt & pariunt gallinae omni fere tempore: toto enim anno praeterquam duobus mensibus brumalibus pariunt. Inhorrescunt à coitu, & se excutiunt: saepe etiam festuca aliqua sese lustrant, quod edito ouo interdum faciunt. Magna est generosarum nonnullis foecunditas: quando oua uel sexaginta edunt ante incubitum: quanquam generosae minus foecundae quàm ignobiles uulgaresue sunt. Nonnullae enim è cortalibus bis die pariunt. Iam aliquae in tantum copiae peruenerunt, ut effoetae breui morerentur. Hadrianis laus maxima. Hae paruo quidem sunt corpore, sed quotidie pariunt: ferociunt tamen, & pullos saepe interimunt: color his uarius. Ouum gallinae consistit à coitu, & perficitur decem diebus magna Amagna ex parte. Gallinarum iuueneae pariunt primae, statim uere ineunte: & plura quàm ueteres, sed minora. Sunt in genere gallinarum quę pariunt gemina omnia (gemina uoco, quae binis constant uitellis: quędam enim duodeuiginti peperit, exclusitque gemina: praeterquam si qua essent (ut fit) irrita.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
