# De differentiis animalium 285

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/285

Et ne quid desit ouorum gratię, candidum ex his admixtum calci uiuae glutinat uitri fragmenta. Vis uero tanta est, ut lignum perfusum ouo non ardeat: ac ne uestis quidem contacta aduratur. De gallinarum autem ouis fere tantum locuti sumus, cum & reliquarum alitum restant magnae utilitates, sicut suis dicemus locis. Adeps auium nonnullarum, ut anserinus & gallinaceus, recens & sine sale conditus, uuluae uitiis prodest: sale inuetera6 tus, & qui temporis diuturnitate acrimoniam contraxit, uuluae inimicus est. Fel auium siccius atque acrius est, quàm sit quadrupedum. Hoc in loco πηργῆτας, ni fallor, passeres uocant Galenus & Oribasius: nec secus Aëtius in Galerita. 2. Horatius, Longa quibus facies ouis erit, illa memento Vt succi Haec Dioscorides δα ἀπαλὰ, id est oua mollia uocat. 4. Ἀυχοκουλιmelioris, &c. 3 κὰ haec uocat Sethus, nisi mendosus sit codex. 5 Caldariis infunduntur, Haec ἔρεφθα uocat Sethus. 6 Auium adeps quo pacto curari reponique debeat, docent Diosc. & Plin. De auium generibus quae fissos pedes habent: & primo,

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
