# De differentiis animalium 286.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 286.1 to 286.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/286.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/286.1

4 Caeteris itaque geminis foetus prodijt: sed ita gemini excluduntur, ut alter sit maior, alter minor: & tandem in monstrum degeneret, qui minor nouissime prodiit: aliqui negant omnino geminos excludi. Pariunt autem gallinae oua nonnulla infoecunda, uel eorum quę conceperint coitu: nullus enim prouenit ex eis foetus, quanuis incubitu foueantur. Qua plena sint atque utilia nec ne, animaduerti aiunt posse, si demiseris in aquam: quòd inane, natat: plenum, desidit. Qui (ut hoc intelligant) concutiunt, errare: quòd in eis B uitales uenas confundunt: quo fit ut non gignant, confusis scilicet uitalibus uenis. In iis idem aiunt, cum ad lumen sustuleris: quod perlucet, id esse inane. Qua quae incubantur, si habeant in se semen pulli, curator quatriduo post quam incubari coeperint, intelligere potest: si enim contra lumen cacumine ouorum apprehenso, purus & unius modi perluceat color, sterilia existi mantur esse, proque eis alia substituenda. Gallinas quae incubare uolunt (glocientes uocant rustici) negant plus uigintiquinque oportere oua incubare. Numerus autem ouorum quae subiiciuntur (ut praecipit Columella) impar obseruatur, nec semper idem: nam primo tempore, id est mense Ianuario (fere enim cum primum partum consummauerint, gallinae incubare cupiunt ab idibus lanuariis) quindecim, nec unquam plura subiici debent: Martio de Ccem & nouem, nec his pauciora, unum & uiginti Aprili. Tota deinde aestate usque in cal. Octobris, totidem: postea superuacua est huius rei cura, quòd frigoribus exclusi pulli plerunque intereant. Plerique tamen etiam ab ęstiuo solstitio non putant bonam pullationem, quòd ab eo tempore etiamsi facilem educationem habent, iustum tamen non capiunt incrementum: tantoque minus, quanto serius prouenere: uerum suburbanis locis, ubi à matre pulli non exiguis pretiis ueneunt, nec plerumque intereunt, probanda est aestiua educatio. Diebus quibus animantur oua, & in speciem uolucrum conformantur, ter septenis opus est gallinaceo generi. Verum celerius excluduntur calidis diebus: ideo ęstate undeuicesimo die aut duodeuicesimo educunt foetum: hyeme uero aliquando uicesimo quinto. In gallinaceo genere maDribus tantum datur cantus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
