# De differentiis animalium 286.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 286.5 to 286.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/286.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/286.5

Hi, ut inquit Plinius, nostri uigiles sunt nocturni, quos excitandis in opera mortalibus rumpendoque somno natura genuit. norunt sydera, & ternas distinguunt horas interdiu cantu. Cum sole eunt cubitum, quartaque castrensi uigilia, ad curas laboremque reuocant: neque solis ortum incautis patiuntur obrepere: diemque uenientem nuntiant can tu: ipsum uero cantum plausu laterum. Imperitant suo generi, & regnum in quacunque sunt domo, exercent: dimicatione paritur hoc quoque inter ipsos, nec finis sępe commorientibus. Quòd si palma contingit, statim in uictoria canunt, seque ipsi principes testantur: uictus occultatur silens, aegreque seruitium patitur: nec in pugna aut ante pugnam canunt, sed cum uicere. Gal linae quoque cum mares uicere, cucuriunt: & pręterea exemplo marium tenTij Cipi. Tanagrici galli. Rhodij gallinacei Chalcidici calli. Medici galli. Melici galli. Gallinae foecundae. Plinius, Super quatuor digitos transuerso uno. Callinaceus. Vnguibus lon gis, inquit VaVarro. Candis magnis & fre quentibus pinnis. tant superuentum coire: crista etiam caudaque erigitur: ita ne facile praeter-E ea sit an foeminae sint cognoscere: nonnunquam etiam calcaria parua iis enascuntur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
