Latin
288.1 to 288.5
Edward Wotton, De differentiis animalium 288.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uero &mares uisi nonnulli sunt, qui cum forte foemina interiisset, ipsi matricis officio fungerentur in pullos ductando, fouendo, edu cando, ita ne de caetero uel cucurire uel coire appeterent. Quin &iam inde à primo ortu naturae ita nonnulli mares effoeminati proueniunt, ut neque cucuriant, neque per coitum agere uelint, ac uenerem eorum qui tentant superuenire patiantur. Desinunt etiam canere castrati: gallos enim castrant, ut sint capi libidinis abolendae causa: quod duobus fit modis, lumbis adustis candente ferro, aut imis cruribus, calcaribusue, mox ulcere, dum consane6 scant, oblito figlina creta: facilius ita pinguescunt. In hoc uillatico genere, qui procera corpora &animos ad praelia pertinaces requirunt, iis praecipue F Tanagricum genus &Rhodium probant: nec minus Chalcidicum &Medicum (quod ab imperito uulgo litera mutata melicum appellatur) qui sine dubio sunt pulchri, &ad praeliandum inter se maxime idonei, sed ad partus sunt steriliores: nam Rhodij generis aut Medici propter grauitatem neque patres nimis salaces, nec foecundae matres. &Rhodiae aues ne suos quidem foetus commode nutriunt, tantum abest ut alienos, ceu pauoninos excludant. Tanagrici plerunque Rhodiis &Medicis amplitudine pares, non multum moribus à uernaculis distant, sicut &Chalcidici. At quibus cordi est industrij patrisfamilias uectigal instituere, mercari cer te nisi foecundissimas aues non expedit. Eae sint rubicundae uel fuscae plumae, nigrisque pennis, ac si fieri poterit, omnes huius &ab hoc proximi coloris G eligantur: sin aliter, euitentur albae, quae fere cum sint molles ac minus uiuaces, tum ne foecundae quidem reperiuntur: atque etiam conspicuae sunt, propter quod insigne candoris ab accipitribus &aquilis saepius abripiuntur. Sint ergo matrices probi coloris, robusti corporis, quadratę, pectorosę, magnis capitibus, rectis rutilisque cristulis, interdum geminis, albis cruribus, ore rubicundo, &sub hac specie quàm amplissimae, nec paribus ungulis: generosissimaeque creduntur quae quinos habent digitos, sed ita ne cruribus emineant transuersa calcaria: nam quae hoc uirile gerit insigne, contumax ad concubitum dedignatur admittere marem, raroque foecunda, e tiam cum incubat calcis aculeis oua perfringit.