# De differentiis animalium 289

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/289

Tanagrici plerunque Rhodiis & Medicis amplitudine pares non multum moribus à uernaculis distant, ut di ctum est, sicut & Chalcidici: omnium tamen horum generum nothi sunt optimi pulli: nam & paternam speciem gerunt, & salacitatem foecunditatemque uernaculam retinent. Pumiles aues, nisi quem humilitas earum delectat, nec propter foecunditatem, nec propter alium redditum nimium probo, inquit Columella, tam hercule quàm nec pugnacem nec rixosae libidinis marem: nam plerunque caeteros infestat, & non patitur iniri foeminas, cum ipse pluribus sufficere non queat. Quod ad gallinacei generis morbos attinet, pituita iis nasci solet, quae alba pellicula linguam uestit extremam. Id porro uitium maxime nascitur, cum frigore & penuria cibi laborant aues: item cum per aestatem consistens in cohortibus aqua potatur: item cum ficus & uua immatura, nec ad satieta8 tem permissa est. Sub oculis etiam illis grana ipsa procedunt, quae nisi acu leuiter apertis pelliculis auferantur, extinguunt. Pediculis quoque infestan tur & cruditate, & à suo leduntur stercore, quod cum pedibus uncis adhęsit, podagram creat. Caro gallinacea facile concoquitur, & probum gignit succum, neque crassum, neque tenuem, sed mediocrem: idque tam ex mare C quàm ex foemina. Gallinaceae carnis usum iis quibus ratione uictus tenui opus est, exercitatis quidem non prohibeo, inquit Galenus, praesertim earum quae in montibus fuerint educatę: at qui se non exercent, iis gallinacea carne minus utendum est: alis tamen gallinarum uel in tenui uictus ratione ue sci licebit: quanquam neque uiscera neque gallinaceorum testes huic diae tae sunt idonea. Dissectae gallinae & adhuc calentes appositae serpentum morsibus auxiliantur, quas tamen subinde mutare oportet: ius quoque ex iis potum pręclare medetur, & in multis aliis usibus mirabile. datur in stomachi ardoribus. Aluum soluit, inquit Plinius, ualidius è uetere gallinaceo. 9 Gallinarum iuniorum ius simplex (uti docet Galenus) ad temperanda hu io morum uitia datur, sicuti ueterum gallinaceorum alui subducende gratia. D Coquere autem eos oportet cum sale diutissime: aliqui incoquunt brassi cam marinam, mercurialem, enicum aut polypodium: crudos humores, crassos, lentos, melancholicos educit. Prodest longis febribus, asthmati, articulariis morbis, & stomachi inflationibus, (addit Plinius) torpentibus menbris tremulisque, & capitis doloribus, epiphoris, fastidiis, incipienti tenasmo, iocineri, renibus, uesicę. ueneficiis ex mustela syluestri factis contrarium est ius gallinacei ueteris large haustum: peculiariter contra aconitum. Gallinarum gallinaceorumue cerebrum in uino bibendum datur ad serpentum morsus. (Parthi gallinę malunt cerebrum plagis imponere:) sanguinem quoque à cerebri membrana profluentem sistit. Contra phalangiorum omnium morsus remedium est gallinaceum cerebrum cum piperis exiguo potum in posca. Gallinarum, saltem altilium, uentriculi alimenti bonitate sua-E uitateque reliquarum auium omnium uentriculos superant, pręterquam anserum. Quę in gallinacei maris uentriculi parte interiore cornus duritiem habet membrana, eadem inter elixandum separatur. Haec, inquit Dio scorides, membrana siccatur, tritâque in uino stomachicis bibenda datur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
