Latin
Cap. CXXVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 290
Unproofread scanNot analysed yet
Ventrem gallinae arefactum, inquit Galenus, si bibatur, stomachicos iuua re nonnulli prodidere: id quod nos uanum esse comperimus. Gallinaceorum uentris membrana, ut Plinius docet, inueterata &inspersa potioni, di stillationes pectoris, &humidam tussim uel recens tosta lenit, &membranam è uentriculo gallinacei aridam, uel, si recens sit, tostam conteri &potioni inspergi iubent ad calculos pellendos. Gallinaceorum testes &sapore sunt suaui, &optimum gignunt alimentum, eorum saltem, qui saginati fuerint: multoque maxime si ex lacte seroso alimenta illis prębeantur: quippe qui &plurimum nutriunt, probumque generant succum, &conco ctu faciles sunt. Gallinaceorum testes subinde, si à conceptu edat mulier, ma res in utero fieri dicuntur. Gallinacei dextrum testem arietina pelle adalligatum, uentrem concitare: contrà inhiberi uentrem pugnatoris galli testiculis anserino adipe illitis adalligatisque pelle arietina tradunt. Adeps gallinaceus inter suillum &anserinum mediam obtinet naturam. recens &sine sale conditus uteri uitiis prodest: sale inueteratus, &qui temporis spatio acrimoniam contraxit uuluae inimicus est: conuenit &ad labiorum rimas, &contra aurium dolores. laudant &gallinarum adipem contra pustulas in papillis: has scilicet eius rei gratia saginant. Adiuuat mirifice &ru G ptas oculorum tuniculas admixtis schisto &aematite lapidibus. Fel ad medicinae usum pręcipuum est gallinarum &perdicum. Gallinacei fel alligatur ad argema &ad albugines ex aqua dilutum: item ad suffusiones oculorum, maxime candidi gallinacei. Laudant &gallinae fel contra pustulas in papillis. Gallinaceum fimum ex aceto strumas discutit: carbunculos perrumpit cum melle, lini semine &oleo subactum: igni quoque ambustis mede tur. Gallinaceum fimum duntaxat candidum in hyssopo decoctum aut mulso, uenena fungorum boletorumque adstringit: item inflammationes ac strangulatus, quod miremur, cum si aliud animal gustauerit id fimum, tor minibus &inflationibus afficiatur. Alopecias celerrime explet gallinarum fimum recens illitum. Fimum quoque gallinaceorum duntaxat rubrum lusciosis illinendum monstrant: &fimum gallinarum duntaxat candidum in oleo uetere corneisque pyxidibus adseruant ad pupillarum albugines Non praeteribo miraculum, inquit Plinius, quanquam ad medicinam non pertinens: si auro liquescenti gallinarum membra misceantur, consumunt illud in se, ita hoc uenenum auri est: at gallinaceis ipsis circulo è sarmentis addito collo, non canunt. De uillaticis gallinis, quoniam uel nimium dictum, breuitate reliqua compensabo. Fidipedes, χιζόποδα: digitatas uocat Plinius. 2 Cohortales uillaticae etiam di cuntur à M. Varrone. 3 Gallos gallinaceos ἀλεκφυονας &ἀλέκτορας Graeci uocant: gallinas uero ἀλεκτορίδας καὶ τὰς ὅρνιθας: &ἀλεκτριαίνας Aristophanes ludens in comoe dia Ἀλεκβείς. dia dixit &ἀλεκφυένας utrunque continere: inuenias, &pro maribus ἀλεκβρίδας acceptas. Haec fere Hermolaus. 4. Caeteris itaque. Ita locum hunc reddidit nobis Theodorus, uulgatam Plinij literam, ut uidetur, secutus, quae ita habet. Et geminos saepe excludunt, ut Cornelius Celsus author est, alterum maiorem: alioqui negant omnino geminos excludi.