Latin
Cap. CXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 291-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXXVII. Vstica gallina uocatur, quae non dissimilis uillaticae per aucupem deci Gallina rustica. Npitur: eaque plurima est in insula quam nautę in Ligustico mari sitam producto nomine alitis, gallinariam uocitauerunt. Gallinae rusticae, inquit Varro, sunt in urbe rarae, nec fere mansuetae sine cauea uidentur Romae, similes facie non his uillaticis gallinis nostris, sed Africanis aspectu, ac facie incontaminata. In ornatibus publicis solent poni cum psitacis ac merulis albis: item aliis id genus rebus inusitatis. Neque ferè in uillis oua ac pullos 2 faciunt, (in seruitute enim non foetant) sed in syluis. Africana est quam Gallina Africana Numidiplerique Numidicam dicunt, meleagridi similis, ut sentit Columella, nisi ca. quòd rutilam galeam &cristam capite gerit: quae utraque sunt in maleagride coerulea. Et gallinarum Numidicarum eadem est fere quę pauonum educatio. M. autem Varro, Gallinae, inquit, Africanae sunt grandes, uariae, gibberae, quas meleagridas appellant Graeci. Meleagrides in Boeotia pu-Meleagrides. gnant, inquit Plinius, Africę, hoc est gallinarum genus gibberum uariis sparsum plumis. Hae nouissimae sunt peregrinarum auium in mensas receptae, propter ingratum uirus: uerum Meleagri tumulus nobiles eas fecit. Et ue Meleagrides. neunt propter pennariam magno. Porro meleagrides ita describit Clytus Aristotelis discipulus: magnitudine ut sint gallinae generosae, capite ad portionem corporis paruo ac glabro, in quo crista carnea rotunda &praedura, quae paxilli in morem promineat, rostro ligneo. Ad malas ab ore ortam ca runculam habent longam dependentem, rubicundiorem quàm in genere E gallinaceo.