# De differentiis animalium 291

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/291

Vetus quoque Aristotelis interpres ex Arabico ita uertit ad eundem sen sum. Et in quolibet inueniuntur gemelli: & unus gemellorum paruus est, & alter magnus: & multoties est paruus monstrosus. Haec ille: Graeca uero Aristotelis exemplaria (nisi mendam subesse iudicemus) ita habent: τὰ μὲν οὖν ἄλλα γόνιμα, πλὴν ὅσα τῆς μεν μεῖζον, τ δὲ ἕλαττον γίνεται τῶν διδύμων, τῆς δὲ τιλευταῖον τορατῶδις: hoc est (ut ego arbitror.) E caeteris itaque gemina foecunda sunt, nisi quibus hoc contingit, ut alter maior fuerit, alter minor: in iis enim tandem in monstrum degenerat qui minor nouissime prouenit. Vtra autem sententia fuerit uerior, indicabit experientia. Videtur certe Plinius uel ex professo cum Aristotele hac in re minime conuenire: quando Celsum authorem non Aristotelem citet. Obiter & illud admonuerim, in quibusdam exemplaribus Plinianis haberi (uti recte annotauit Claymundus) non alioqui, sed aliqui negant omnino geminos excludi. Qua quo pacto gallinis subiicienda sunt & pulli educandi, docent Columella & Varro. 6 Varro adurentes calcaria ad infima crura usque dum rumpantur. Nec id patiuntur, inquit Columella, amissis genitalibus, sed ferro candenMedicae galte calcaribus ustis. 7 Gallinae Medicae, inquit Varro, primo dicebantur, quia ex Me linae. dia propter magnitudinem erant allatae, quaeque ex his generatae postea propter similitudinem. 8. Harum affectionum curationes ab iis perquirendae, qui de uillaticis Quod Galenus dixit, upastionibus scripsere, ut à Columella & Palladio. κρατητικῆς ἔσι δυνάμεως, Dioscorides, διδοται ἀσικράσεως χάριν φαυλοτήτων. alij aliter reddiderunt: iudicent lectores. 10 Gallinaceus quomodo coquendus est, ut iusculum efficiat ciendae aluo idoneum, docent Dioscorides & Plinius. De gallinis rusticis, Africanis, meliagrideque & pauone.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
