# De differentiis animalium 292.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 292.1 to 292.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/292.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/292.1

Quod autem in gallinis rostro adhaeret (πώτωνα uocant Graeci, La tini paleam mentumue) meleagrides non habent. rostrum acutius & maius quàm gallinae, ceruix crassior breuiorque & nigra, corpus frequenti3 bus uarium maculis in nigro candidis, maioribus lenticula: & alae ipsae uariegatae, serrata specie digestis in quendam uersum maculis. crura sine cal caribus, caetero similia gallinaceis. locis gaudent paludosis lacustribusque. Foeminae maribus adeo similes sunt, ut uix dignoscere genera possis. Haec Clytus. Histrus tradit meleagridas à nullis auibus quę aduncis sunt unguibus uiolari. Qua generant meleagrides punctis distincta. pullos suos uelut perosae negligunt. At contrà pauones foeminae sua sponte studiosius pullos enutriunt. Hae sine custode tuto uagantur: maioremque pabuli partem F sibi & pullis acquirunt. Hoc genus auium cum trimatum expleuit, optime progenerat. siquidem tenerior aetas, aut sterilis aut parum foecunda est. hoc tempore & colores pennarum uarios recipit. coitus uere & partus breui à coitu agitur: itaque post admissurae tempus confestim matrices custodiendae sunt, ne alibi quàm in stabulo foetus edant: maximeque temporibus quibus parturiunt pluribus stramentis exaggerandum praecipiunt auiarium, quo tutius integri foetus excipiantur. Nam fere pauones cum ad nocturnam requiem uenerunt, perticis insistentes enituntur oua: quae quo propius ac mollius ceciderint, illibatam seruant integritatem. Excludit pauo diebus tricenis aut paulo tardius. semel tantummodo anno parit oua duodecim, aut paulo pauciora: nec continuatis diebus, sed binis ternisue interpositis. primiparae octona maxime edunt. Haec Aristoteles. Pauo, inquit Plinius, parit primo anno unum aut alterum ouum, sequenti quaterna quinamue, caeteris duodena non amplius: uerum, ut alij tradunt, foeminae quae non incubant, ter anno ferè partus edunt: at quae fouent oua, totum tempus foecunditatis aut excludendis aut etiam educandis pullis consumunt. Primus est partus quinque ferè ouorum, secundus quatuor, tertius aut trium aut duorum es se consueuit. Irrita & subuentanea illa pauones etiam pariunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
