Latin
292.5 to 292.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 292.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Mas dum foemina incubat aduolans oua frangit, desiderio incubatium: quapropter noctu &in latebris pariunt: &earum curatores gallinis subiiciunt incubanda oua pauonina. Pullos praeterea suos mares persequuntur uelut alienigenas priusquam illis cristarum nascatur insigne: crinitae enim pauoni in capite exeunt arbusculae. Viuit pauo annis uiginti quinque. Colores incipit fer-H re in trimatu. Amittit pennas cum primis arborum frondibus: recipit cum germine earundem. Cauda, quae pauoni magna est, etiam decidua est, &utranque ob causam nullius in uolatu usus. Huic uni natura formae è uolu cribus dedit palmam: nec id quidem corporis specie, sed pennarum pulchritudine. Masculus pauo gallinaceam salacitatem habet: atque ideo quinque foeminas desiderat. Porro signa sunt extimulatę libidinis, cum semetipsum (aduerso maxime sole, quia sic fulgentius radiat) ueluti mirantem, caudae gemmantibus pinnis protegit, &singularum capita oculata pinnarum lo 4 cis suis exerit, cum stridor è procurrens. Idem cauda, ut modo dixiinus, amisA sa cum foliis arborum, donec renascatur iterum cum flore, pudibundus ac moerens quaerit latebram. Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, cadem has aues infestant.