# De differentiis animalium 292.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 292.5 to 292.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/292.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/292.5

Mas dum foemina incubat aduolans oua frangit, desiderio incubatium: quapropter noctu & in latebris pariunt: & earum curatores gallinis subiiciunt incubanda oua pauonina. Pullos praeterea suos mares persequuntur uelut alienigenas priusquam illis cristarum nascatur insigne: crinitae enim pauoni in capite exeunt arbusculae. Viuit pauo annis uiginti quinque. Colores incipit fer-H re in trimatu. Amittit pennas cum primis arborum frondibus: recipit cum germine earundem. Cauda, quae pauoni magna est, etiam decidua est, & utranque ob causam nullius in uolatu usus. Huic uni natura formae è uolu cribus dedit palmam: nec id quidem corporis specie, sed pennarum pulchritudine. Masculus pauo gallinaceam salacitatem habet: atque ideo quinque foeminas desiderat. Porro signa sunt extimulatę libidinis, cum semetipsum (aduerso maxime sole, quia sic fulgentius radiat) ueluti mirantem, caudae gemmantibus pinnis protegit, & singularum capita oculata pinnarum lo 4 cis suis exerit, cum stridor è procurrens. Idem cauda, ut modo dixiinus, amisA sa cum foliis arborum, donec renascatur iterum cum flore, pudibundus ac moerens quaerit latebram. Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, cadem has aues infestant.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
