Latin
CXXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 293-2
Unproofread scanNot analysed yet
CXXVIII. Cap. COlumborum possessio non abhorret à cura boni rustici: nam foecun C Oditas quanuis longe minor sit, quàm est gallinarum, maiorem tamer refert quaestum: nam &octies anno pullos educat, si est bona matrix, &pre tiis eorum domini complent arcam, sicut eximius author M. Varro nobis affirmat. Quae proprie columba uocatur, (sunt enim columbacei generi species plures) duo continet genera: unum agreste, ut alij dicunt, saxatile, quoc 1 habetur in turribus ac columinibus uillae. Hae propter timorem naturalem summa loca in tectis occupant: &in turres ex agro uolant suapte sponte ac remeant. Alterum genus columbarum est clementius, quod cibo dome stico contentum, intra limina ianuae solet pasci. hoc genus maxime est colore albo: illud agreste, sine albo, uario: quaquam in India luteas esse columbas ferunt. Ex his duabus stirpibus fit miscellum tertium genus fructus cau sa: atque incedunt in locum unum, quod aliqui uocant περιστεροφοφεῖον, alij πόριστερεῶνα: in quo uno saepe uel quinque millia sunt inclusae. Columbae uitraque palpebra conniuent. Lienem habent paruum, adeo ut propemodu sensum effugiat. uesica bilis in columbis non iecori adhaeret, sed aut uen triculo aut intestino. Ventriculum habent calidum columbae, &facultatem concoquendi maximam. Coeunt intra annum columbae: quippe quę se mestres nosse incipiant uenerem: uel, uti Plinius tradit, quinque mestres foetificant. Columbae proprio ritu osculantur ante coitum: &nisi ante mutuo osculentur, mas non ascendit: sed iunior sit an senior interest: senior enim primum coitum osculo exorditur, sequentem &sine osculo agit: at iunior quoties libet coire, toties osculatur. Igitur hic ritus columbarum proprius Gallinacei Indici. Columbus Columba. πεα στεραί. πσαι στερός Columba agre stis saxatilis. Columba domestica. Καταικίδιος περιστερά. Περισεροφοφεῖον, Dopisρεῶν, Columbarium. est: atque etiam ille, ut foeminae saliant, ac supergressu mutuo agant, si mas E non sit, &cum osculo ut mares: &quanuis nihil altera emittat in alteram, tamen plura sic oua quàm ex maris coitu pariunt: uerum nullus ex his enascitur pullus, sed sunt omnia irrita: quanquam &nonnunquam oua infoecunda &irrita etiam ex maris coitu cum foemina proueniunt.