Latin
Cap. CXXIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 297
Unproofread scanNot analysed yet
caput subcoeruleum purpureumue: &nigrum oculi rotundissimum. In E gluuiem habent praepositam uentriculo. Cantus in hoc genere omnibus similis atque idem terno conficitur uersu, praeterquam in clausulae gemitu hyeme mutis, uere uocalibus: hyeme nanque non gemit palumbes, nisi quòd aliquando ex asperrima hyeme, cum placidum tempus successisset, gemue rit: id quod apud peritos in admiratione habitum est: caeterum ineunte uere gemere incipit. Camporum incola palumbes est. Coitus tempore testes pa lumbi magnitudine insignes, aliàs uero parui &omnino obscuri, ita ut hyberniis mensibus ne ullos quidem testes in his haberi nonnulli arbitrentur. Palumbes &turtures trimestres coire foetificareque aliqui referunt, argumento quòd larga eorum copia est. Gerunt uterum decem &quatuor die bus, ac totidem aliis incubant: &totidem aliis foetus ita uolucer fit atque persi F citur, ut uix possit apprehendi. Bina pariunt oua palumbes &turtur, &cum plurimum terna: sed nunquam plus duobus pullis educunt: nonnunquam etiam unum tantum: reliquum ouum semper irritum est. Pariunt autem uere, nec plus quàm bis: atque ita si prior foetus corruptus est: pullos procreant imperfectos. Incubatus tempore palumbium foemina incubat à postmeridiano incipiens, totâque nocte &usque ad tempus ientaculi perseuerans: in reliquo tempore munus idem mas subit. dignosci autem masne an foe mina sit, haud facile est, nisi interiorum aspectu. Collum cum bibit non resupinat palumbus, nisi satis hauserit. Mare uno contenta &turtur &palumbes uiuit, nec alterum recipit: nidulanturque &palumbes &turtures semper locis eisdem. &cum mares in aliis fere animalibus diuturniores quàm G foeminae sint, in his marem prius quàm foeminam mori nonnulli aiunt. Viuere autem palumbes ad tricesimum annum, aliquos ad quadragesimum Aristoteles author est, uno tamen incommodo unguium, eodem &argumento senectae, qui citra perniciem reciduntur. Prosunt squalores maxime palumbis. Horum aliqui latent, aliqui non latent, sed cum hirundinibus abeunt, nec hybernare apud nos patiuntur: aliqui tamen semper uisuntur. Volant gregatim tum palumbes tum turtures cum accedunt, &cum suo tem 1 pore abeunt. Palumbium caro durior est, quàm sit columborum, turturum, turdorum, merularumue aut paruularum auium: estque concoctu difficilis excrementosaque. In contractione neruorum caro palumbina in cibis prodest &inueterata: in aceto decocta dysentericis &coeliacis medetur: e posca uero ileon &tormina sanat. Palumbi sanguine utuntur medici ad ocu H lorum uitia, uti in columbis indicauimus. De palumborum esu ita cecinit Martialis coquus, Inguina torquati tardant hebetantque palumbi. Non edat hanc uolucrem, qui cupit esse salax Secundum magnitudinis locum in columbaceo genere oenas obtinet, id est