Latin
Cap. CXXIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 298
Unproofread scanNot analysed yet
In India liuiae columbae uirides pennas habent, ut primo aspectu, si quis in auium cognitione rudis sit, persitacum non columbam dicat. Rostrum illis &cruor Graeciae perdicibus sunt similia. Discedunt hyeme liuiae, nec 2 apud nos hybernare patiuntur: plurimum curae proli impendunt. Minimum in columbaceo genere turtur est, colore fere cinereo. Frugibus uiuunt turTurtur. tures, bibunt, coeunt, gerunt uterum ac pariunt, non aliter atque de palumΤυὼν. 3 bis diximus. Degunt aestate locis frigidis, hyeme tepidis: ideoque aestate tantum apparet turtur: hyeme se condit aut discedit: nec enim hybernare apud B nos patitur: nemo enim, prope dixerim, uidisse per hyemem uspiam turturem dicitur. Latêre autem incipit praepinguis: &quanquam pennas in la tebra dimittit, tamen pinguedinem seruat. Volant gregatim cum accedunt, &cum suo tempore abeunt. Turturi cum uocem reddit, pars nouissima alui uehementer citatur: euenitque nonnunquam crepitus alui. Turturis caro difficilius quidem concoquitur quàm columbarum, turdorum, merularum aut paruarum auium: succum tamen probum gignit, si recte concoquatur. &temperatura sicca turtur est, praesertim si in locis montanis uictitarit. neque recens mactata edenda eius caro est: sed ubi uno, minimum, die adseruata sit: fit enim hoc pacto, ut &minime dura euadat, sed friabilis iam, &omnino uitio careat. Turturis sanguine utuntur medici ad recentia Coculorum uulnera, uti in columbis dictum est: simum turturis albugine Pyralis. extenuat. Turtur cum pyrali pugnat: locus enim pascendi uictusque iden Ignaria. corum traditur. Turtur quoque &chloreus pugnant: &occiditur à chloChloreus, reo turtur. Luteus. Palumbes Italiam autumno relicturae, quonam pacto capiantur, explicat Blondus in regione Latina. 2. Plurimum curae: Vide an hoc intelligat Oppianus de columbis: nam id significat πελειὰς nonnunquam apud poëtas. 3 Turtur uere occultatur, inquit Plinius, pennasque amittit. 4. Turtures quo pacto capiantur cantu &saltatione, legas apud Aelianum. De phasiana, tetrace, erithrotaone, otide, &oto.