# De differentiis animalium 298

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/298

In India liuiae columbae uirides pennas habent, ut primo aspectu, si quis in auium cognitione rudis sit, persitacum non columbam dicat. Rostrum illis & cruor Graeciae perdicibus sunt similia. Discedunt hyeme liuiae, nec 2 apud nos hybernare patiuntur: plurimum curae proli impendunt. Minimum in columbaceo genere turtur est, colore fere cinereo. Frugibus uiuunt turTurtur. tures, bibunt, coeunt, gerunt uterum ac pariunt, non aliter atque de palumΤυὼν. 3 bis diximus. Degunt aestate locis frigidis, hyeme tepidis: ideoque aestate tantum apparet turtur: hyeme se condit aut discedit: nec enim hybernare apud B nos patitur: nemo enim, prope dixerim, uidisse per hyemem uspiam turturem dicitur. Latêre autem incipit praepinguis: & quanquam pennas in la tebra dimittit, tamen pinguedinem seruat. Volant gregatim cum accedunt, & cum suo tempore abeunt. Turturi cum uocem reddit, pars nouissima alui uehementer citatur: euenitque nonnunquam crepitus alui. Turturis caro difficilius quidem concoquitur quàm columbarum, turdorum, merularum aut paruarum auium: succum tamen probum gignit, si recte concoquatur. & temperatura sicca turtur est, praesertim si in locis montanis uictitarit. neque recens mactata edenda eius caro est: sed ubi uno, minimum, die adseruata sit: fit enim hoc pacto, ut & minime dura euadat, sed friabilis iam, & omnino uitio careat. Turturis sanguine utuntur medici ad recentia Coculorum uulnera, uti in columbis dictum est: simum turturis albugine Pyralis. extenuat. Turtur cum pyrali pugnat: locus enim pascendi uictusque iden Ignaria. corum traditur. Turtur quoque & chloreus pugnant: & occiditur à chloChloreus, reo turtur. Luteus. Palumbes Italiam autumno relicturae, quonam pacto capiantur, explicat Blondus in regione Latina. 2. Plurimum curae: Vide an hoc intelligat Oppianus de columbis: nam id significat πελειὰς nonnunquam apud poëtas. 3 Turtur uere occultatur, inquit Plinius, pennasque amittit. 4. Turtures quo pacto capiantur cantu & saltatione, legas apud Aelianum. De phasiana, tetrace, erithrotaone, otide, & oto.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
