# De differentiis animalium 299

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/299

auis, ὀρνὶς φασιανικός. bori suum nidum committit, sed frutici: & non aliter atque alauda nidum E patêre aurę cupit. Decet Erythrotaonas suus nitor, absolutaque nigritia, in 4 superciliis cocci rubor. Alterum eorum genus uulturum magnitudinem excedit, quorum & colorem reddit: nec ulla ales, excepto struthiocamelo, ma ius corpore implens pondus, in tantum aucta, ut in terra quoque immobilis prehendatur. Gignunt eos Alpes & septentrionalis regio. In auiariis saporem perdunt: moriuntur contumacia spiritu reuocato. Proxime iis sunt (ter tium scilicet genus) quas Hispania aues tardas appellat, Gręci otidas, dannatas in cibis: emissa enim ossibus medulla odoris tedium extemplo sequitur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
