# De differentiis animalium 300

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/300

Otides in Hispania frequentes, inquit Strabo. Otides, ut authores sunt Xeno phon & Plutarchus, carnem habent suauem, & facile capiuntur. Sunt autem otides (quos & ὀπῦ uocant) aues parum uolaces, & quae uolando cito defatigantur, non aliter atque perdices. Imitatrix haec auis est, eorum praesertim quae ab homine fieri uiderit, ut eadem quoque facere conetur. Aucupes in aduersum earum stantes, pharmaco quopiam oculos suos inungunt, unguento alio quod ocillorum palpebras conglutinet, haud procul inde in uasculis apparato: quod aues conspicatae idem facere tentant, medicamento ex uasculis accepto: itamque facillime apprehenduntur. Ales magna otis otusue est: & tricenis diebus incubat. Gula eius tota ampla est & lata: ingluuies nulla. appendices habet paucas quasdam infra quâ definit intestinum. Fidipes tribus insistens digitis, magnitudine gallinacei grandioris, colore co turnicis: capite oblongo, oculis amplis, rostro acuto, lingua ossea, gracili collo. Equis mirum in modum delectari fertur, adeo ut si quis pellem equinam G sibi induat, eo pacto quot libuerit capere posse: nonnulli λαωδιαν uocarunt. Vt 6 uero alij otus columbae est magnitudine. noctuę similis, non tamen auis noctur na) pinnulis circiter aures eminentibus praeditus, unde & nomen illi, quasi auritum dicas: nonnulli nycticoraca eum appellant: quidam latine & asionem uocant. Hominum hic imitator in omnibus est: saltantes quoque imitatur, & capitur haud difficulter, ut noctua, inter saltandum intentus ex imitandi uoluptate in alterum aucupem, altero circumeunte, aut clanculum à tergo stante. Ducem se praebet otus coturnicibus aliò migrantibus. Suδων 8 (quas & ἑτιδας uocari tradit Galenus) caro media est inter gruum carnem & anserum, non tam dura scilicet atque fibrosa quàm sit gruum caro. Excrementosa est, ac proinde uitanda iis qui salubri, id est tenui uictus ratio. H ne uti uolent. 1 Gallinam, ὄρνιθας φασιανικοὺς uocant nonnulli: ut Pollux & Atheneus. 2 Martial. lib. 13. Argiua primum sum transportata carina: Ante mihi notum nil nisi phasis erat. Τεφάζει τὴν φωνὴν, an quadripartitam. 4. Alij legunt apud Plinium tetragonas, alij tetrahonas, alij tetraconas. Alterum genus, Haec forsitan otis est Galeno atque Aristoteli: & otus Atheneo: de quibus mox dicetur. 6 Otus, Plinius, Bubone minor est, noctuis maior. Pennatorum animalium, inquit Plinius, buboni tantum & oto plumae uelut aures. 8 Videtur ex Aristotele hoc loco quod uncos habeat ungues: statim enim adiungit: Omnes uero aues uncae, &c. Considera. De coturnice, perdice, galerita, & aliis id genus quibusdam terrenis grauioribusue.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
