Latin
301.1 to 301.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 301.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXXXI. Oturnices aegre uolant, propter sui corporis pondus: sunt enim corpoCoturnix. ὄρτυξ. Ore grandiore, quàm ut suis pennis deferre possint, uociferantque ob eam rrem cum uolant: laborant enim quasi oppressae onere. Parua auis coturnix est: cui prę caeteris hęc propria habentur; ut &ingluuiem infrà amplam, &gulam prope uentriculum amplam &latam habeat. Fel aliis earum uentri, aliis intestino adhaeret. Foemina coturnix, ut author est Alexander Myndius, collum habet gracilius: neque sub mento nigra illa adsunt quae maribus: &si dissecatur, ingluuies inuenitur non adeo ampla, cor uero magnum, &fel intestinis adnexum. Testes maribus sub iecinore continentur, ut in gallinaceis. Nunquam in arbore, sed humi consistit coturnix, &humi nidulatur, sicuti &perdix &reliqua generis eiusdem, quae scilicet aues gra Perdiv. In aprico, ἢ τοῦ uiores sunt, &non alte uolant. Nidos autem non faciunt, sed facta in apri λείῳ. co area, atque uepribus quibusdam &materia huiuscemodi congestis, quoa accipitrum &aquilarum iniuriam deuitare possint, oua edunt &incubant. Mox cum excluserint, protinus pullos educunt, propterea quòd nequeunt suo uolatu iis cibum administrare. Refouent suos pullos sub seipsas ducendo more gallinarum &coturnices &perdices. nec eodem loco &pariunt &incubant, ne quis locum percipiat longioris temporis mora. Mares cum diffugerit foemina ut incubet, tumultuant, clamitant, pugnamque inter se conferunt: (hos autem χυρον; uocant, id est coelibes:) qui autem uictus fue Crit, sequitur uictoris uenerem patiens. uerum hoc non ita fieri semper, sed certo tempore anni planum est: usqueadeo tum perdices tum coturnices copia libidinis gaudent, ut in aucupantes corruant, &saepenumero capiti bus eorum residant. Coturnix uel in pugna ipsa garrula est, &ante pugnam mares canunt. Coturnicibus ueratri semen gratissimus cibus: quam ob cau sam eas damnauere in mensis, simulque comitialem propter morbum despui suetum, quem solae animalium sentiunt praeter hominem. Adeo tamen pa latis uidentur gratae, ut in auiariis pastae pinguesque ueneant care, sicuti &3 quae miliariae dicuntur.